Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871).djvu/32

Da Wikisource.
28 dei giudizi civili in roma

III.


Benedetto VIII pontefice romano restituisce al monastero di Farfa il castello di Bocchignauo, che gli era stato violentemente occupato da Crescenzo conte.



MXIIII.

(Reg. Farf. num. 525. )


In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Iesu Christi. Anno Deo propìtio Pontificatus domni nostri Benedicti summi pontificis et universalis viii pape in sacratissima sede beati apostoli, iii imperante domno nostro piissimo principe augusto Henrico a Deo coronato magno et pacifico imperatore anno i, indictione xii, mensis augusti die ii. Quia vero mundi termino propimminente superabundat proculdubio iniquitas suntque anni periculosi tenebrarum fili i cujuscumque ordinis vel dignitatis perditi sunt inhiantesque terrenos honores et opulentia istius caduce vite tantum querentes que sua sunt nihilominus et non que Iesu Christi omnibusque viribus decertare nituntur superextolli et superponi ultra quam sibi divinitus permissum est. Ob hoc magis magisque fluunt ad ima iniquitatum demersi. Quapropter cunctis sancte Dei ecclesie fidelibus manifestum fieri volumus qualiter vel quo modo Romani et Langobardi judices tam ex Iustiniane Leges quam et Langobarde videlicet capitulis nane notitiam brevem omnimodo fieri decreverunt ex lite et contentione que supter ascripta esse videtur ut in posterum propter cautelam replicationis nulla valeat controversia replicari aliquo modo . et si quando fortasse malitia humane procacitatis peccatis imminentibus aliqua fuerit orta intentio hujus pagine serie que nunc promulgata et in omnibus confirmata esse cernitur publice ostensa totius litis omniumque zizaniorum amoveat questionem. Et qualiter aut quo modo ipsa intentio fuisse dinoscitur brevi indagatione pandere curamus proinde referimus. Cum quidam Crescentius Benedicti comitis filius diabolica fraude corruptus et zelo diabolico zelatus abiit nocturno tempore et per fraudem male fidei occupavit quoddam castellum quod dictur Buckinianum a venerabili monasterio S. Dei genitricis Marie, quod ponitur sub monte Acutiano in loco qui a Pharpha cujus fuit hereditas et per vim sibi et sue potestati usque quo domnus supradictus Henricus imperator Romam advenit retinuit. Igitur cum memoratus Henricus Romam venisset, et intra venerabilem basilicam beati Petri apostoli resideret ad legem et justi-