Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871).djvu/34

Da Wikisource.
30 dei giudizi civili in roma

demus, scilicet Iohannes qui et Melio secundicerius, Crescentius adminiculator, Gregorius defensorum primicerius, Georgius Arcarius, Petrus, Iohannes Benedicte, Gregorius, Farolfus et Leo qui et Laurentius. Dativorum Langobardum autem judices Adam et alius Adam atque Heribertus et Roccio clericus. Hi omnes ex Ducatu Spoletano. Crescentius Sabinorum. Venerabiles vero abbates Iohannes monasterii S. Pauli et Iohannes monasterii ad Clivum Scauri et alius Iohannes monasterii S. Dionisii et Silvestri, Adilelmo monasterii s. Bonifacii et Petrus abbas monasterii S. Marie ante venerabilem titulum Eudoxie. Comites naraque Berardus comes, Todinus filius, Oddo comes cum Iohanne et Crescentio germanis suis, Octavianus filius, Crescentius et Gumbizo germani, Theophilactus Penestrinensis, Stephanus et Perinzo a S. Eustachio, Richardo, Tito, Franco de Brittone, Berardus et Guido a Proba, Ingizo, Teubaldus, Constantius et Crescentius de arcario a loco Transtyberim, Marinus domni prefecti germanus, Helperinus et Roizo a Via lata, Iohannes de Stephano a Campo Martio, Iohannes filius Guidonis de Ardimanno, Gregorius, Ingibaldus filius Zore, Petrus de Imperato, Azo Berninus, Guado, Bucco et Gualafossa germani, Raynerius de Iohanne episcopi et alius Raynerius de Iohanne Bove de Catino, Gualabrunus, Littherius, Tedemarius filius Camponis, Franco et Burrellus germani, Taxilo et Arduinus uterini, ceterique plurimi. Conveniens vero domnus presul cum bis omnibus in supradictum locum quo constitutus fuerat terminus, mox de equo descendit et falcistorium ponere jussit et cum omnibus qui aderant ad legem et justitiam faciendam resedit. Tunc in conspectu horum omnium se exhibuit Hugo abba et per suum advocatum, videlicet Alkerium, secundum Langobardorum legem, quoniam ipse venerandus locus ad Langobardam permanebat legem, lamentare et proclamare cepit ante domni presulis presentiam, qui domnus presul per Iohannem venerabilem abbatem S. Dionisii et Silvestri et per Azonem Berninum Crescendo inquirendo manda vit ut sicut promiserat et constitutum fuerat, veniret ad placitum. Ille vero in ea quam promiserat non permansit ad placitum venire recusavit. Rursum domnus presul cum Consilio omnium judicum Romanorum videlicet et Langobardorum, secundum constitutionem legum per Buprascriptum Oddonem comitem et Crescentium germanum Gumbizonis, et Franconem qui vocatur de Britto nec non Stephanum Ingebaldi et Petrum de Imperato iterum atque iterum vocavit eu udem Crescentium ad placitum. Ille vero cum esset proterbus et contumax omnino rennuit venire ad placitum. Et cum talia videret domnus pontifex dixit Romanis et Langobardis judicibus ut quid exinde esse legibus deberet dicerent. Statim omnes judices uno ore dixerunt: Domne senior vestra gratia primitus quid