Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871).djvu/36

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
32 dei giudizi civili in roma

primus defensor de Cavallo marmoreo, † Helpirinus lilius Helperini. † Stephanus filius Ingebaldi.

† Ego Benedictus scriniarius sancte Romane ecclesie et scriptor huius notitie brevis post domini presulis et abbatura atque judicuui et comitum et nobilium omnium subscriptiones factas compievi et absolvi.


IV.


Il Senato romano, udito il parere di Pietro primicerio, di Roberto primo difensore, e di Filippo sacellario, pronunzia sentenza in favore della chiesa dli S. Prassede contro i canonici di S. Croce in Gerusalemme sopra il fondo detto Pompei.


MCLX.


(Dall’Arch. di S. Prassede.)


† In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Anno ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi mclx. Nos Senatores a reverendo atquo magnifico popuio Romano pro pace infra Urbem et extra manutenenda et singulis sua justitia tribuenda in novo consistorio Senatus annuatim in Capitolio constituti, audientes murmurationem et conquestionem religiosorum canonicorum ecclesie S. Praxedis qnam nobis adversus canonicos ecclesie Crucis que in Iherusalem dicitur faciebant, dicentes se non deberi in jus vocari neque illis ad rospondendum cogi de terris in fundo Pompeii positis in loco qui dicitur ad turrem sive fonte, super quibus canonici ecclesie sancte Crucis nobis adversus illos proclamaverant et a nobis in curia Senatus eis respondere coacti erant. Visis actis publicis quibus sententia earundum terrarum a D. papa Eugenio pro ecclesia S. Praxedis contra ecclesiam S. Crucis edita denotata erat, jamque dicte ecclesie S. Praxedis canonicis exceptione rei judicate a summo pontifice atque ecclesiarum omnium judice se tuentibus optimos et illustres Urbis judices Petrum primicerium; Robertum primum defensorem, Gregorium dativum, Philippum sacellarium, Petrum de Rubeo et Landulfum dativos ad consilium nobis super hac causa fideliter sicut Senatui juraverant prebendum convocavimns, et prudentem consenatorem nostrum Nicolaum Iohannis Granelli ad illud diligenti perscrutatione suscipiendum nobisque referendum cum eis posuimus. Qui omnibus eorum rationibus ut eorum sapientia titillabat, sollerter perspectis, tale consilium nobis dederunt.