Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/148

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
128 documenti

Item superius in mensa dicti archiepiscopi :

Sigillum dicti R.mi d. archiepiscopi in argento.

Item unus cochiare d'argento.

Postea supradicti domini Jacobus et Henricus executores declaraverunt reperisse in tasca bone memorie dicti d. archiepiscopi scuta viginti duo auri in auro, quae dictus d. Henricus dixit et declaravit habuisse pro inpensis funeris et aliis necessariis in morte dicti archiepiscopi, Item ducatum unum hungaricum, Item unam monetam ad similitudinem medii ducati, Item duodecim julii monetae cum aliquot baiochis et quatrenis, Item ducatum unum portugallensem, Item florenum unum auri germanicum. Ex arca prope prope fenestram in camera secunda, in quodam saeculo coriacio reperta sunt scuta decem auri in tantis juliis, que etiam dictus d. Henricus dixit similiter habuisse ad effectum supradictum. Item in eadem capsa in quadam saccochia scuta ducenta quadraginta duo auri in auro. Item in alia borsa coriacea scuta centum auri in auro. Item in uno paruo lineo cosido ducati auri Camere nonaginta quinque et scuta centum quinquaginta novem auri in auro. Quas pecunias dictus d. Jacobus executor et camerarius dixit et declaravit habuisse et habere illasque tenere in depositum et in custodiam nomine heredum dicti bo : me : Archiepiscopi exceptis dictis s. 32 per eundem dominum henricum receptis prò impensis funerum de quibus pecuniis promisit dictis heredibus bonum computum reddere licet absentibus me notario etc. juravit tactis etc. super quibus etc.

Actum Rome in dicta domo, presentibus d. Philippe Herff clerico maguntine diocesis et Petro de Lintris clerico leodiensi, testibus.

(Archivio e Atti cit.).