Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/252

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
232 documenti

rationes et iurisdictiones, et si aliqua esset questio inter eos vel oriretur de possessionibus et iurisdictionibus, quod duo amici debeant terminare, cognoscere et diffinire, et quod dieta tregua valeat et teneatur per totum Episcopatum Tridenti usque ad dictum terminum. Item quod Otliericus debeat investire dictum dominum Nicolaum de onini ilio feudo quod debet habere ab eo domino de iure, salvo quod si aliqua questio oriretur inter eos vel esset de aliquo feudo, quod duo amici comunales debeant diffinire inter eos. Item quod dominus Nicolaus non debeat impedire extra Castrum Lodroni a Fonte Sancta superius dictum dominum Othericum de tenuta et possessione quam habet in bonis et super bonis quondam domini Ottonis de Lodrono, salvo eo quod si eum impedire vellet illut faciat cum ratione, et si eum impediret cum ratione quod ipse dominus Othcricus valeat cum impedire cum ratione a Fonte Sancta inferius. Item quod dicti Bartolomeus et fratres et Ugolinus et fratres maneant in protectione et custodia predictorum dominorum et Comunis Boni et eorum Boni, ita quod non dimittant illi domini facere eis oblicum neque ...... posse, salvo quod si dictus dominus Nicolaus voluerit in pace manere, quod ipsi Bartolomeus et Ugolinus permaneant ut superius legitur.

Anno domini millesimo CCLXXVIII, indictione VI.

Ego Martinus de Verlis sacri palatii notarius liiis omnibus interfui et rogatus cum aliis notariis in eo tenore hanc cartam scripsi.


XIX. 1279 maggio 14.


Condino. - Odorico Pancera d’Arco pronuncia una sentenza contro alcuni uomini di Storo, che nella passata guerra avevano maltrattato certi suoi vassalli.


Archivio dei Conti d’Arco. Edito in Verci, Storia della Marca Trivigiana (Venezia, 1786-91, t. III, pag. 37 dei doc.) e in Papaleoni, Contributi ec.

In Christi nomine; die dominico, XIV intrantis madii, in platea Condini, presentibus Barufaldo notario et Hengelfredo notario de Arco, domino Bonvescino de Pranzio et Iohanne Guecello de Condino testibus et aliis. Ibique Nos Odoricus Pancera de Arco pro eo quod Iohannes q. Segatoris de Setauro et sui filii Parisius et Socujus, et Iohannes quondam Riprandi, et Petrus quondam Cagagi de Setauro steterunt rebelles nostri et omnium nostrorum amicorum tempore verre transacte, et associaverunt se et steterunt cum nostris inimicis et rebellibus et nostrorum amicorum, causa faciendi nobis et nostris amicis guerram et damnum, et pro eo quod fuerunt insidiati et ceperunt et captivaverunt nostros homines et vassallos silicet Beram de Condino et acceperunt ei XIV libras et dimidium parvorum et etiam torculaverunt eum fortiter in tormento,