Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/254

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
234 documenti

domum Armanini de Frugono, [presentibus] ipso Armanino et Romanino de Savicto et ... . tino quondam Rodolfi de Agrono et alliis testibus rogatis. Ibique Parisius qui dicitur Baffa et Segator de villa de Sivroro, Pelus, Oprandus quondam domini Iohannis et Dadeus quondam ser Ribaldi de Praxo, Iohannes qui dicitur Cagandina de Formino, Martinus qui dicitur Fuserus de Presandono, ser Zoananasius de Barxono, magister Gavornianus de Cuxono, ser Benevenutus qui dicitur Rubeus ...... de Iohannes sartor (?) iuraverunt ad sancta Dei evangelia ex precepto domini Oluradi iudicis de Prevoro, facientis rationem in Plebaticis Boni, Condini, Teyoni et Randene per dominum Odoricum de Corado capitanoum domini ac magnifici viri domini Maginardi ducis Karinthie et comitis Tyrolis et ecclesiarum Tridenti et Brixino advocati, designare ac dividere et discernere divisum a comune in valle Daoni et Nemessi et vias et itenera montium comunium de Bono in quibus habent jus homines de Strata et aliorum montium, ut continetur in carta comissionis scripta manu ser Oprandi notarli. Primo dixerunt qnod homines de Strata et a Riveglero inferius qui habent rationem in montibus comunibus silicet in monte de Miro et in aliis, in tempore quondam ser Fabiani, ser Luteri, ser Bonncorsi, ser Benvenuti de Daono at aliorum hominum antiquorum de Daono preteritorum, nunquam fuerunt pignorati in valle Daoni et Nemessi extra prata divisa buschezando et pasturando in aliquo tempore homines de Strata et de Bono habentes rationem in montibus comunibus, nec debent pignorari. Item dixerunt quod non cognosscunt illis hominibus de Daono aliquam regullam nec aliquod gazum extra prata divisa in valle Daoni plusquam aliis hominibus habentibus rationem in montibus comunibus a Cenala intus. Item aliquis de illis hominibus habentibus rationem in montibus comunibus non debet pignorari in tota via comuni eundo per totani vallem Daoni et Nemessi cum bestiis et sine bestiis, cum plaustris et sine plaustris, cum lignis et sine lignis, eundo, veniendo, buscezando a comunibus. Item quando malghe vadunt sive veniunt ad montes comunes seu venirent in montibus, debent ire convenienter cum minori dampno qum possunt; et si volunt requiescere debent tantum requiescere ultra rivum de Astiono, quod pastores possint prandere; et ita flebat antiquo tempore hominum preteritorum de Daono non contradicentium ulli. Item eundo ad montem Cleri debent ire per Bonopratum et per Riborum malghe de montibus comunibus. Item ad montes Miri et ad montem Anerve debent ire per vallem Daoni et de supra si volunt. Item ad Rulam et ad Nomblasonum de supra, set ad Rullam possunt homines ire de suptus tantum. Item ad Lavenegum iter per Riborum. Item malga de Pura non debet pignorari extra divisum Mayne et pasturare