Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/284

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
264 documenti

vat dictis consulibus pro labore suo unum planetum ut consuetum est (?) in dicta terra pro qualibet libra extimi. Et ceteri consules qui erunt in tempore fucturo debeant exercere officium consulatus ut suprascripti Stephaninus et Costantinus consules.

Ego Martinus qui dicor Philippus natus Jacobini Bianchi de Cemego imp. auct. not. affui rogatns et scripsi.

(S. N.) In nomini Christi; anno Domini millesimo trecentesimo XLVII, indictione XV, die xi februarii, in platea ville Setori, presentibus Tomarino Pilipario de Strata, Dominico condam Zanini Randegi de Bagolino habitatoribus in dicta vila Setori, et Iohane condam Pegoloti de dicta vila Setori testibus rogatis. Ibique Bonominus condam Bonomi de dicta vila Setori pro se et tanquam sindicus et procurator hominum et Universitatis dicte ville de Setoro, ut patet in carta sindicatus scripta sub signo et nomine mei Martini notarii infrascripti, Stephaninus condam Ziliani et Costantinus condam Lazarini consules dicte Comunitatis et Zaninus condam Orlandini camperius eiusdem Comunitatis et (seguono i nomi di nove consiliarii e di quarantadue uomini del Comune) omnes et singuli suprascripti pro se ipsis et tota Comunitate et Universitate dicte ville Setori pure, libere atque sponte eligerunt Segatorem condam Albertini Cafdenoti, Zaninum condam Campedelli, Frugetura condam Cafdolle, Benevenutum condam Baxini, Cominotum condam Iacobini, Parixinum condam Boti, Martinum condam Venturini et Zaninum condam Ponzoni omnes de dicta vila Setori specialiter ad dividendum et divisionem facendum inter homines et personas dicte vile Setori comuniter et pro rata de quodam monte posilo et iacente in pertinentiis dicte vile Setori qui mons apelatur Alpus; et ad terminos ponendum et plantandum Inter partes factas et assignatas super dicto monte, ita et eo modo quod factis partibus de dicto monte et assignata parte unicuique personarum dicte vile Setori pro rata sibi contingente quod quilibet de dicta vila Setori possit et debeat obtinere partem sibi contingentem et designatam per dictos terminatores hinc ad xxv annos proximos, videlicet illud quod est apertum et non huschivum, et illud quod est buschivum et non apertum similiter possidere possint et debeant hinc ad XL annos proximos. Post liec dicte partes remaneant in Comunitate predicte ville Setori, aliquem dicte vile Setori non vendendo partem sibi asignatam per dictos terminatores in dicto monte nec fenum partis sibi spectantis alicui forensi; et qui contrafaceret premissis solvat dicte Comunitati Setori vel consulibus eius xx sol. imp. pro qualibet vice qua contrafecerit, et nihilominus talis venditio sit nullius roboris atque valoris. Insuper dicti sindicus, consules, consciliarii et vicini statuerunt et ordinaverunt quod aliqua