Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/81

Da Wikisource.

documenti 61

non capiantur neque capi debeant per suos dominos; et retinendo in se omnem offensionem pacis predicte fracte, de qua fecit fieri inquisitio, quam proposuit determinare per se vel suum nuncium suo loco et tempore et quando Sue Maietati videbitur expedire. Item preceperunt per sententiam dictis militibus in pena omnium suorum bonorum, tam feudorum quam alodiorum, quod debeant prestare et dare pro suis viribus opem et auxilium et iuvamen potestati et rectori Tridenti et Episcopatus, qui ibidem fuerit pro domino Imperatore, ad mantenendum honorem et exaltationem Imperii et ad destruendum illam partem, que veniret centra dictain paceni, in omnibus et per omnia ad voluntatem et mandatum rectoris illius Civitatis et Episcopatus Tridenti in dieta pena; et ita per omnia iuraverunt dicti milites et sindici iam dicti pro se et omnibus illis quorum sunt procuratores et sindici dictam pacem flrmam habere et tenere, et omnia suprascripta attendere et observare et contra in aliquo non venire, et omnia alla precepta, que idem dominus Imperator per se et suum nuncium adhuc eis facere voluerit; et comes Egano et comes Odoricus de Ultimis iuraverunt dare auxilium et conscilium potestati Tridenti ad destruendum partem illam que contrafaceret.

Item ibidem preceperunt per sententiam tam illis de Iudicaria, quam illis de Anania, quod omnia castra de novo edificata et occupata in valle Ananie, Solis et Iudicarie restituantur et represententur et consignentur potestati et rectori Tridenti per dominum Imperatorem. Item preceperunt quod omnes baniti, qui sunt in partibus illis, capiantur et potestati et rectori consignentur et presententur in dieta pena personarum et bonorum; precipientes et comittentes dicte domino Sodegerio potestati Tridenti ex parte domini Imperatoris, quod ipse ab utraque parte, cum eisdem videbitur expedire, ydoneam recipiat securitatem de obsidibus tollendis et aliis securitatibus vel fidejussis, quod predicta omnia et totum illud integre facient quod dominus Imperator vel eius nuntius adhuc utrique parti precipere voluerit per se vel suum nuncium; item precipientes utrique parti quod de liis suprascriptis que in se retinuit neutra pars contravenire presumat, et illa pars, que contravenerit contra illuni contra quem venerit...... sit liber cum omnibus suis heredibus et bonis perpetuo cuiuscunque conditionis sit, et ipso jure sit amissum eius jus qui contrafecerit, et e converso popularis qui contrafecerit subiaceat tamquam servus cum suis liberis militi contra quem fecerit. Item comiserunt et iniunxerunt dicte domino Sodegerio, quod faciat iurare alios milites et populares dictam pacem ita firmam tenere, ut dictum est, de observandis preceptis dicti domini Imperatoris factis et faciendis, secundum quod alii superius iuraverunt vel per eius nuncium seu nuncios.