Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/85

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

documenti 65

pro dicta Comunitate facta et ordinata semper firma habere et tenere et nunquam contravenire. Et iterum omnes homines suprascripti se ad invicem unus alteri promiserunt et corporaliter ad sanata Dei ewangelia iuraverunt se adiuvare et sustinere et manutenere cum homine et cuni personis specialiter de illa lite et contradversia et occasione que vertitur inter Comune Bondi et Bregucii et inter predictam Comunitatem de Concilio Tohere, specialiter in monte de Gaiola et loco Beci et in quocunque alio loco ubicunque inter dictas Comunitates lis sive eror apareret vel nasceretur pro Comuni ullo tempore, et hec omnia suprascripta in omnibus et per omnia ut superius continetur attendere et observare promisserunt, sub obbligatione omnium suorum bonorum et supeletilium dictorum omnium suprascriptorum, et unus prò altero et pro dicto sindico se posidere manifestaverunt, et penam decem librarum den. parv. inter se ad invicem posuerunt quod si quis ipsorum predicta omnia capitula et ordinamenta non attenderit dictam penam eidem Comunitati vel sindico aut consulibus pro Comuni debeat emendare et pena soluta postea atendere sub eadem obligatione pene et quod dicta semel et pluries possit comitti et cotiens comissa fuerit totiens peti et exigi possit et quotiens contrafactum fuerit pro quolibet capitulo non attendito et observato.

Ego Parisius sacri palatii notarius interfui rogatus et scripsi.

(S. N.) Anno Domini millesimo CCLXV. indictione octava, die tertio intrantis iunii, in loco Pontis, penes domum Iacobini condam Arlemboldi, in presentia Paoli notarii de Levitibus Plebis Boni et Omneboni condam Boninsigne de Lardero atque Abriani qui Sina dicitur de Blezo habitatoris Bregni testium et alliorum rogatorura. Ibique Iacobus qui Todosius dicitur de villa Angloni tamquam sindicus et procurator totius Comunis et Comunitatis de Concilio Tohere specialiter super factis et negociis et ordinamentis et causis de Comune Pradebondi ac etiam super litibus et controversiis quo aliquo modo aparerent sive aparuerint inter Comune predictum de Concilio Tohere et inter Comune Bondi et Bragucii ad melioramenta bona fide peragenda, fecit dictus Iacobus promissionem et per stipulationem convenit in manibus consulum Comunis et Comunitatis de dicto Concilio Tohere recipientium pro se et nomine et vice omnium vicinorum et dicte Comunitatis de Concilio Tohere quod bona fide sine aliqua mala fraude faciet et ducet et tractabit et aministrabit et salvabit omnes denarios et omnes fruges et omnes reditus que ad eius manus aliquo modo pervenerint, et omnia facta et negocia et ordinamenta et postas dicti loci et dicti comunis de Pradebundo et ad dictam sindicariam pertinentia bona