Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/86

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
66 documenti

fide exercebit, et quod in omnibus placitis et questionibus, litibus sive causis et etiam in pactis et concordiis de omnibus illis negotiis ad eius sindicariam pertinentibus bona fide operatus erit cum conscilio suprascriptorum consciliatorum qui ei a dicta Comunitate fuerint dati, et quod denarios et fruges et reditus de de dicto comuni Pradebundi dicto Comuni vel consulibus aut sindico alio predicti comunis ad eorum voluntatem dabit et disignabit, et hec omnia suprascripta attendere et observare promissit et ad sancta Dei ewangelia iuravit sub obbligatione omnium suorum honorum et supeletilium dicti Iacobi sindici et per eos consules et pro dictis omnibus vicinis et pro dicta Comunitate se posidere manifestavit. Et insuper dictus Iacobus sindicus dedit verbum et licentiam dictis consulibus recipientibus pro dicta Comunitate et pro omnibus vicinis de dicta Comunitate specialiter laborandi et utendi et frugendi et defungendi totas suas petias terre et sua divisa atque suas partes que et quas habeut in loco et teratorio et in comune Pradebondi bine ad tempus sue sindicarie, non autem in aliquo preiudicando ad postas et ad ordinamenta et ad statuta per dictam Comunitatem confirmata de loco et teratorio et de comune Pradebondi nec ad suam sindicariam aliquid perficiendo sive nocendo.

Ego Parisius etc.

Isti sunt focus (sic) de Concilio Tohere inventi et scripti et nominati in Comunitate de dicto Concilio de quibus sue partes et sua divisa de comune et teratorio Pradebondi pertinent et cadunt atque procedunt dicte Comunitati et vicinis de dicto Concilio.

Seguono i nomi dei capi di settanta fuochi.

(La fine al prossimo fascicolo).