Pagina:Ariosto-Op.minori.1-(1857).djvu/349

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
320 carminum

Conveniunt superi, tenuit mora nulla vocatos:
Inde maris terræque Deos simul impiger omnes
Mercurius monuit phariis accedere mensis;
Quos pater omnipotens hilari inter pocula fronte
Accipit, et meritum cunctis largitur honorem.
O fortunati quorum succedere tectis
Dignata est hæc sancta cohors! Nondum impia tristes
Hauserat implacidi Busyridis ara cruores,
Tum neque polluerat fraternâ cæde Typhaon
Gramina, nec lachrymis fueras quæsitus, Osyri.
Interea eoas volitat vaga fama per urbes
Cœlicolûm visos mortali lumine cœtus
Ducere niliacis pariter convivia terris.
Tum numerum ex omni properantem parte videres,
Hospitis ut præsens veneretur lumina tanti.
Pars aderat Vulcanus huic septemflue proles
Nile tua, haud phariis probitate ignota colonis:
Affluit et Libyâ genitus, qui sydera torquet:
Deseruit claræ urbis opus ter maximus Hermes:
Legifer hinc Moses, illinc pia turba frequentat,
Casta quidem, sed rara tamen; namque inclyta virtus
Negligit infausti fœdata examina vulgi.
Hos habuit Iove nata suis penetralibus (urbes
Ex illo monitu superûm cultura) ministros.
Tum primum a silice antiquum genus exuit ægram
Segnitiem, cœpitque rudes deponere cultus.
Paulatim ignipedum quis cursus frænet equorum
Quærere, quæ mundi fuerit nascentis origo,
Mentibus obrepens deturbet cura quietos,
Utque simul fragiles artus prostrarit Anance,
Nulla perenne sibi formidet funera nomen.
Dexter eris rediens hominum iustissime cœptis.
Namque tuam nunc forte tenet cura altera mentem,1


  1. «Il duca Ercole, costretto contro sua voglia dal papa e dal duca di Milano suo genero ad entrare nella famosa lega difensiva — (formatasi nel 1495 contro il re Carlo VIII di Francia), — volendo pur mantenere quanto poteva la neutralità, permise che due suoi figli militassero in quella guerra nelle due armate contrarie; cioè don Ferrante in quella del re Carlo, e il principe Alfonso in quella de’ collegati. Quest’ultimo partì da Ferrara colla moglie e numerosa compagnia d’uomini d’arme, e recòssi a Milano; dove giunto ai 15 giugno, fu lasciato governatore dello stato dallo Sforza, il quale andò ad incontrare il re Carlo, che stava per entrare in Lombardia: ed ecco perchè il nominato Alfonso dicesi Insubrum iudex delectus in oris.» Baruffaldi, Vita ec., pag. 77-78.