Pagina:Ariosto-Op.minori.1-(1857).djvu/364

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

liber primus. 335

Illic sylvicolæ laudabunt carmina Fauni,
     Si forte heroum fortia facta canes:
Seu fidibus iuvenum mandabis furta sonoris,
     Non ciet arbitrio fistula rauca lyram.
Audiet a viridi Dryadum lasciva rubeto,
     Et bibet amotis crinibus aure melos.
Cantanti venient suspiria quanta labello,
     Et latebras cupiet prodere tecta suas!
O quid si nimio cantu defessa sopori
     Te dare gramineo membra videbit humo?
Exiliens taciturna, pedem per gramina tollet,
     Optata et propius cernat ut ora petet.
Inde procax tereti timide suspensa lacerto,
     Rara tibi furtim suavia rapta dabit.
Vel leviter patulâ decerpet ab arbore ramos,
     Lacteolæ ut moveat flamina grata viæ.
Fortunate puer, qui inter tua iugera cessas,
     Et nemora et saltus liber ab urbe colis!
Me miserum, imperium dominæ, non mœnia, claudit
     Quod nequeam comitis visore grata mei.
Vincior ab gracili formosæ crine puellæ,
     Purpureâ en victum compede servat Amor.
Luce meæ totâ dominæ vestigia lustro;
     Dein queror ad tacitas, indice nocte, fores.
Expers ipse tamen rides mala nostra: caveto
     Sed Nemesim: est fastus sæpius ulta graves.1
Tempus erit cum te nimium miseratus amantem,
     An insta hæc fuerit nostra querela scies.
Nunc quoniam haud nosti Venerem, nec vulnera nati,
     Ferre putas omni libera colla iugo:
Sed mora, quæ nostræ rigidum te tradere turbæ
     Nititur, in longos non foret2 illa dies.
Nuper quæ aligerum cecinit mihi passer amorum,
     Dum Paphies humili culmine iussa monet;
Texere Naïades Veneri nova vincla sub undis:
     Quem cupiant taceo, si sapis ipse, cave.
Interea optati sine me cape gaudia ruris
     Continue, et felix vive memorque mei.




  1. Il Pezzana legge così questo distico:
                             Expers ipse tamen rides mala nostra: caveto,
                             Nam Nemesi est fastus sæpius ulta graves.
  2. Il Pezzana: non erit.