Pagina:Ariosto-Op.minori.1-(1857).djvu/384

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

liber secundus. 355

XVII.

DE EADEM.


Sis dives, generosa, bella, casta,
     Docta, et si ulterius potes quid esse;
     Si, Trivultia, non simul benigna es,
     Nulli bella places, pudica nulli,
     Nulli docta videris, et beatæ
     Nullos divitiæ movent, genusve,
     Et si his ulterius potest quid esse.




XVIII.

DE CALLIMACHO.


— Heus puer, — imprudens dixi cum pone viderem
     Callimachum: — O, — dixi, vertit ut ora,— pater.




XIX.

DE EODEM.


Sunt pueri crines, senis ora, tuique videtur
     Tam belli occipitis sinciput esse pater.




XX.

IN DUOS LOQUACES.


Ne distorque oculos, ne nutâ, ne fode surdum,
     Ne mihi velle latus, ne pede tunde pedem.
Sensi; te Lalio eripiam vis, Aule, loquaci:
     Dic age, si id facio, quis tibi me eripiet?




XXI.

AD LYGDAMUM.


Quod fractus nisu in medio te deserit arcus,
     Non tua sed Clarii, Lygdame, culpa Dei:
Qui prius ut cytharâ clarum te vidit et ore,
     Indoluit cytharâ victus et ore Deus;
Atque arcum metuens, arcu ne victus abiret,
     Fregit, et imprudens tum mage victus abit.