Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/256

Da Wikisource.
250 scripta breviora

viridi et floribus variis picturatum conspicis, dum argenteos fontes rivosque per decliva sonoros intueris, per frondosa nemora garrulas aves voculis et modulamine quodam incognito musicis audis cuncta complentes, baccisque silvestribus et fontano liquore reficeris, eo, edam si nolis, traheris quo pia mens cupit, ut eorum scilicet auctori famuleris, imo dum eidem famularis certissima libertate fruaris, necnon relicto inter spelea corpore nonnunquam usque ad eius divinitatis solium traheris, huius gloriam prospecturus. Nec obstat quod sepius dixere quidam, sanctam scilicet rusticitatem sibi prodesse solum. Quis tam demens est, qui non satius extimet in silvis soli sibi prodesse, quam, dum studet in aulis, quod aliis bonum sit sibi obsit? Ergo, cum sacer homo solitudinem sapienter optaret, toto animo orare Deum sepius cepit, ut sibi eo monstrante aperiretur qua callem deberet arripere, ut quo cupiebat solutis disiectisque terrestrium cupiditatum vinculis posset liberius pervenire. Cui tam pia oranti non defuit Deus. Ecce enim post dies paucos itineris affuere duces: peroportune quidem ex heremo Fontis Avellane duo insignes sanctitate viri obvii facti sunt, quos ille, cum iamdudum celebrem heremi famam novisset, comiter atque benigne susceptos tanquam ad hoc missos alloquitur eisque edam propositum detegere, desiderium aperire, consilium petere auxiliumque probatorum virorum cepit suppliciter implorare. Illi vero e centra propositum commendare, solitudinem suadere, ad contemptum temporalium hominem animare, se ad oportuna pro virili paratos offerre; quibus superaccensus Petrus cum tota mente suasus cum suasoribus in unam iret sententiam, illi celestes, ut ita loquar, homines, gratias agentes Deo, Petro licentiam petiere: a quibus cum vix posset avelli nec longiusculam potuisset impetrare moram, dimissurus eisdem argenteum attulit vasculum oravitque ut illud domno abbati suo, si liberet, offerrent. Hii vero, quibus iam solida divitiarum celestium voluntas erat mentemque sui superioris agnoverant, placidis verbis dicere se tanti ponderis vas non posse deferre. Ille instare; cui Deo dicati homines postremo dixere: — Si tanta tibi cura est, ut tui intuitu aliquid patri deferamus nostro, prebe aptius nostre