Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/257

Da Wikisource.

iii. - vita di san pier damiano 251

professioni munusculum. — Qui ad se rediens et generositatem mentium istorum considerans ac videns eos que plurimum mortales appetunt audere contemnere, iam divinum animum pectoribus gestare ratus, ut affectionem suam portarent rogavit, nec absque lacrimis, quasi discerptum cor a visceribus asportarent, abeuntes dimisit in pace.


[§ 7] Post expertam in cellula solitudinis austeritatem confert se Petrus ad heremum.


Is igitur, cum monacorum heremi duros vite tractus latius audisset, etsi in nullo perterritus, noluit tamen de se tantum confidere quin prius auditorum aliqualem a se ipso experientiam summere arbitraretur: salutare consilium, ne forte contingeret ut malus sue fortitudinis arbiter inceptum nescie, verecunde oporteret obmictere. Clam ergo mediis in locis palustribus cellulam ab omni humano consortio separatam ingressus, quadraginta diebus vitam omnem heremi exoptati mirabili austeritate expertus est, fidensque, etsi sui, plurimum tamen divini suffragii, ne a suis impediretur, abdicatis temporalibus omnibus clam ex cellula evolavit ad heremum, quo, cum mentem suam reserasset senioribus, benigne susceptus, indutus monasticis, uti sub tanta severitate militandum Deo sit, etsi non tiro, a veteranis tamen instruitur; cui cepto adeo ardenter institit, ut edam instructores et alios quoscunque duratos quibuscunque gravioribus anteiret, et brevi tam opere quam apparentia verus evaderet monacus.


[§ 8] Petrus obediens iter cum superiore capessit suisque positis vestibus cultioribus rediit sordidatus.


Cum esset cunctis Petrus et amabilis et mirabilis, instante oportunitate magister eius sumpturus iter illum itineris elegit in sotium, iussitque ut quotidianis paululum splendidiores vestes indueret et equum conscenderet. Ille instare precibus ne monacus eques incedere aut ad cultiorem habitum cogeretur; sed