Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/339

Da Wikisource.

nota 333

ad dicti domini Laureati adventum in Regnum animum suum vertit, super quo efficacissimas regias magnis promissionibus plenas fecit fieri scriptiones, quibus, prout reor et alias animum suum novi, non movebitur dictus dominus Laureatus. Interim autem solicitationem puplicationis Africe fieri cuperem, ad quam fortassis apud talem virum non minus efficatia verborum proficiet quam dignitas personarum. Micto igitur ecce tibi alligatam presentibus predictarum formam et copiam licterarum, ut curi tuis idem expetentibus, siquidem et prout saniori tue provisioni videbitur, dicto domino Laureato placeat destinare, qui lectis eis, spero, si Deus faverit, quod vel nos voti compotes faciet vel notabilem prorsus epistolam de negatione transmictet. Illud autem quod de spongia leges tractum est de Saturnalibus Macrobii, eo loco quo legitur quod Augustus Cesar, cum Aiacem traiediam quam ipse texuerat, quia minus exiverat placida, delevisset, interrogatus a Lutio Graio quid ageret Aiax suus, — In spongiam — inquit — incubuit. — Quapropter verendum est ne simile patiatur nostri Scipio Laureati, vel quod fere passus est Eneas dum nescio quid sibi Maro conscius Eneydem comburi iussisset, nisi fuisset vetitum Augusti sententia saniori. Sed nos, pro dolor! Augustum alterum non habemus, estque preterea dubitandum ac verisimiliter presumendum ne Laureatus ipse noster sua in dies excrescente scientia sit nimium sui poematis asper iudex. Illi quoque duo versiculi ex industria claudunt epistolam, ut sue principium Africe intelligeret iam vulgatum, quod venerabilis dominus Franciscus prior Sanctorum Apostolorum de Florentia michi retulit esse tale: «Et michi conspicuum meritis belloque tremendum, | Musa, virum referas», unde moveri poterit ad sequentia puplicanda. In quo quidem principio duo notavi: primum, quod invocationem suam tanquam poeta novissimus per dictionem copulativam et ab invocatione poete veteris Homeri dependentem facere et exaudibiliorem sperare videtur, qui Homerus secundum referentem Horatium sic incipit: «Dic michi, Musa, virum, capte post tempora Troye | qui mores hominum multorum vidit et urbes, etc.» secundum, quod humilitatis sue magne virtute, non imperativo verbo «refer» utitur, sed «referas» optativo. Nescio tamen in hoc exili iuditio meo fallor. Vale feliciter, et coneris ac studeas ut hoc in spongiam non incumbat1.



  1. Non riproduco grafie come massime, loghotheta, extimplo, cospicuum; in due casi il ms. dá indebitamente il compendio di quid per quello di quod, il che non fu