Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/157

Da Wikisource.

lettere 151

dogmata revocemus et ad sacrorum bibliorum veritatem ut par est examinemus.

Licuit ecclesiae ritus gentilium in bonos usus redigere, ut aquam lustrationis in benedictionis, kalendas Augusti in Petri, titulos et vestes flaminum et primatum ad episcopos et archiepiscopos teste divo Clemente traducere; cur non et divi Thomae aristotelismo, quatenus posset, in bonum uti? Heu si, quum pharisaeismus tam radices altas in ecclesia agit, teste Bernardo, Hieronymo et cunctis patribus, et Cristo apud Brigidam, et sensu ipso? Si nil respondes, neque ego; si respondes, idem dicam de aristotelismo. De lapsibus autem sanctorum lege Augustinum, et vide non in sapientia humana sed in sanctitate ecclesiam esse fundatam; nec te movebit rusticitas Macarii, nec illiteratura Pamb[oni]i, nec aristotelismus Thomae. Sinit Deus utraque excrescere usque ad messem, cum evacuati fuerint principatus et potestates. Plura taedet afferre, cum praesertim aut ab ore meo aut ex Prophetalibus sis hausurus. Hoc unum rogo ne me putes obstinatum in sententia mea; nec me iudices in opinione, donec elucidatam usquequaque comperies et perleges. Vale.

 [Neapoli], XIII kalendas iunii [18 maggio, 1609].

Caetera Seraphinus docebit: ipse constanter et prudenter mihi adest etc.; alias praeterita ebdomata ad te dedi ; provide mihi pecuniam pro alimentis et rescribendis libris.