Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/189

Da Wikisource.

lettere 183

ratione, aut utilitari suffultus. Probe nosti, dux potentissime, quod in mundo sectae plurimae gentilium, iudaeorum. machomettanorum reperiuntur quas onines tu et nos execramus, tanquam erroneas Christi dei innitentes fidei. Inter christianos autem ab initio sectas et haereses fuisse, et quidem non sine utilitate recte credentium, apostolus Paulus testatur, et Chrysostomus et Basilius tuus scripsere contra anomeos et arrianos et eunomianos: quorum primi Deum a nobis per essentiam cerni in via posse, secundi vero Christum non esse de substantia Dei patris asserunt. Mox macedoniani Spiritum sanctum de eadem substantia separant; nestoriani Christum in duabus personis constituunt; et alii alias haereses introduxerunt contra quos pugnarunt patres ostenderuntque eos qui generalia concilia et sacrae romanae ecclesiae fidem non amplectuntur, extra regnum Dei vagare.

Tu vero his non obstantibus romanam abominaris ecclesiam: negas primatum Petri quem tantopere et plus quam ceteri patres et Chrysostomus super lohanneni et super Acta apostolorum et super Matthaeum exaltavit, et in eius persecutionibus ad papam tanquam ad Petrum implorans iustitiam scripsit tempore Innocentii 1. Basilius edam munifice hanc fidem profitetur et Cyrillus et Origenes et meliores graecorum: ubi ergo tuam fundas opinionem, o prudens dux? An non vides quod «qui non colligit cum Christo dispergit», ut dicitur in Evangelio. Et qui non aedificat supra petram Petri corruit aedificium illius? cur tantopere a divinis patribus quos sequi profiteris, recedis?

Dixisti: — Vos latini contra Scripturas creditis Spiritum sanctum procedere a Fido, cum nonnisi a Patre procedere dicatur in Evangelio Iohannis. Et in concilio constantinopolitano primo dicitur: |«A Patre procedit»J, latini vero addidere: [«Filioque»]. Ergo recesserunt a fide, propterea et ego recedo ab eis.

Multa sunt quae de purgatorio dicunt in Scripturis fundamenta non habentia et de consecratione sine fermento et de ritibus ieiuniorum in quibus graeci severiores, nec pisces admittunt, Aliaque multa sunt in quibus praecellunt graeci.