Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/78

Da Wikisource.
72 t. campanella

quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adiutor». Ergo si non liberabit, non adorabitur. Ecce in ianuis est destructio Romae et cleri, praedicta in sancta Brigida a Christo et in Dionysio carthusiano et aliis sanctis; et nunc dico vobis sicut Ieremias: «obsessa est Ierusalem, saltem nunc facite iudicium pauperis et Dominus liberabit vos». Nolite obdurare corda vestra sicut Sedecias, nec innitamini principibus et militiae qui sunt baculi arundinei, quia Deus non erit vobiscum. Quando praecessit destructio Ierusalem sub Ieremia, et sub apostoli figura romanae cladis fuit, obduratio eorum naturam figuravit. Et nunc Christus patitur in tota ecclesia crudeliter, et morietur in adventu mox revelandi Antichristi et resurget in casu illius, et ecclesia ingemiscit parturiens semen renovationis: draco stat ad de[vo]randum, ipsa tuniet alas, fugiet ad desertum gentium in novum orbem, et draco cum reliquis nostri emispherii regredietur ad pugnam.

O Petre, princeps apostolorum, cur non sinis lavari tibi pedes? ergo non habebis partem secum. Semper in passione Petrus negat lotionem pedibus suis a Christo. Pedes tui, Petre, sumus nos fraterculi miselli, aestimati stercora mundi et purgamenta; sine me lavari, quia pes tuus sum; si manus tuae cardinales et episcopi sunt mundi omnes, cur me mundum esse non pateris pedem tuum? Ego ostendam posse me mundari, si vis ostendere te Petrum cum rete tuo. Nunquid canones sunt telae aranearum perviae leonibus et apris, et tenaces muscarum; an non sunt rete Petri quod, magnos et multos cum cepisset, non est scissum? «Audi, draco magne, extendam in te rete meum», dicitur in Ezechiele: ergo et dracones capit potestas Petri si noscet se ipsam; nam ipse est quoque deus Pharaonis, rex regum et dominus dominantium, si novit. Sine me mundari, sine in tuis retibus, Petre. Quare non miseremini mei saltem vos, amici Dei? quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini? Abstulistis iudicium Dei propter peccata mea occulta, me sicuti diabolum percutientes in finem, sicut et Brigida mihi praedixit; et si lavero me nitro et moltiplicavero herbam borith, adhuc maculatus sum in conspectu vestro; et