Pagina:Catullo e Lesbia.djvu/162

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
156 parte prima.

[II]

AD PASSEREM LESBIÆ.


Passer deliciæ meæ puellæ,
Qui cum ludere, quem in sinu tenere,
Quoi primum digitum dare adpetenti,
Et acris solet incitare morsus;
5Cum desiderio meo nitenti
Carum nescio quid lubet iocari,
Ut solaciolum sui doloris,
Credo, ut tam gravis acquiescat ardor.
Tecum ludere, sicut ipsa, possem,
10Et tristes animi levare curas!
Tam gratum mihi, quam, ferunt, puellæ
Pernici aureolum fuisse malum
Quod zonam soluit diu ligatam.