Pagina:Catullo e Lesbia.djvu/230

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
224 parte quarta.


Una salus hic est: hoc est tibi pervincendum;
     16Hoc facies, sive id non potes sive potes.

Dii, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam
     18Extremam iam ipsa in morte tulistis opem,

Me miserum adspicite, et si vitam puriter egi,
     20Eripite hanc pestem, perniciemque mihi;

Quæ mihi subrepens imos, ut torpor, in artus,
     22Expulit ex omni pectore lætitias.

Non iam illud quæro, contra ut me diligat illa,
     24Aut, quod non potis est, esse pudica velit:

Ipse valere opto, et tetrum hunc deponere morbum.
     26Dii, reddite mî hoc pro pietate mea!