Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/286

Da Wikisource.
280 baldi

Zaltrones facit ista nimis sudare vilanos.
245Haec tamen est illis sat grata fadiga marassis,
nam quamvis asinina dolet schenazza cuchinis,
atque caro veniat tibiando crevata ladronis,
omnia supportant memores: quod tempore freddo
non nix dat panem, non dat sibi giazza fugazzam.
250Semper apollineo nigrefacta lusore fadigat;
attenditque sitim crebro lenire botazzo.
Dum coquitur Phoebo, segetes dum falce trucidat,
dum quoque cum virgis gravidas dispaiat aristas,
nunquam sbaiaffae cessant cridare cicalae,
255quae cridando super vignas culamina menant.
Debilis est ventus, nullumque movetur ab aura
foiamen tenui, sbadacchiat terra, nec herbae
se drizzare queunt, quoniam fugit humor ab illis.
Diximus assaium de magni tempore caldi,
260Naturae terzi promatur usanza fioli.
     Autumnum veteres Silenum dire solebant,
cui testam nudam dicunt picigasse tavanos.
Ipse praeest Bacchi domibus, totaeque fameiae,
quem nos gastaldum, multi dixere fatorem.
265Et quoniam gustat sol vinum dulce libenter,
quem caricum musto semper damatina videmus,
gastaldum Bacchi et Bacchum diligit ipsum.
Hic Silenus habet quandam pro coniuge nympham,
cui caput est grandis baghae, cui panza tinazzi.
270Semper olet vinum, tandem vindemmia dicta est.
Ambo sunt adeo pingues, adeoque pafuti,
ut minus in grassa positi tumuere boazzi,
ac velut inflati vento schioppare minazzant.
Semper habent lateri, de retro, et ante, sonantes
275mille fiaschettos, barilottos, atque botazzos,
cum quibus andando, stando, saltando, canendo,
se recreant, crebrisque caput sorbotibus implent.
Usant saepe etiam plures cantare sonettos,
gorgadamque tirant vini, cessante sonetto.