Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/332

Da Wikisource.
326 baldi

siccine de tepido tam bellae sanguine damae? —
Talia dum creppat, plus avantum ire vetatur,
nam parit aegrotas aetas vecchiarda pedanas,
strassinatque pedes retro vecchiezza cavalli.
395Se trigat ergo, sedensque gravi spiramine boffat;
et velut antiquus seu bos, seu buffalus, ansat.
     Ecce sed interea strani persona gigantis
huc improvistus sylvarum sbuccat ab umbris,
qui nunc oyimisonos Pandraghae senserat alte
400rimbombare guaios, nec rem tamen ille sciebat.
Non erat in toto plus mordax bestia mundo,
plusque asino similis, scopertis namque pudendis
ibat, iensque nigro siccabat semine flores.
Hanc monstri spetiem veteres dixere Moloccum,
405quod rofianorum nec non puzzore luparum
miscetur, fitque atra simul corruptio grossi
aëris, unde animal tale hoc deforme cavatur.
Est homini similis, quantum quod drittus et alto
incedit vultu, sed totus bestia restum.
410Dentiger ut porcus, cagnazzi more pilosus,
moreque serpentum vomitat simul ore venenum,
flammatasque simul schizzat de retro corezas.
Illico Beltrazzus, visto de longe Molocco,
plus bove leggerus se drizzat apena, cridatque:
415— Day day, para, pia, fer aiutum, chare Molocche.
Chare Molocche, tuam tibi raccomando signoram;
ecce, cavester eam poverinam quomodo trattat,
quomodo malmenat, strassinat, quomodo pistat! —
Talibus admonitus, properat slanza ille foiada,
420pestiferumque spudat patefacto gutture flatum,
post quem abbrasatam spruzzat culamine loffam.
Cingar, amorbatus nimio puzzore, bagassam
deserit, et tracto brando petit alta gigantis
moenia, nec poterit cum scalis iungere testam.
425Sed tenet ad bassum, basso truncone taiato
arbor it ad terram; bassis dat vulnera gambis.