Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/193

Da Wikisource.

quaedam epigrammata 187


VI

De quodam parasito

Est poltronus homo; sguataro poltronior omni;
     bos plus vergognae, plusque rasonis habet.
Trat sine respetto, turba praesente, corezas,
     nec pingit guanzas ulla rubedo suas.
Semper enim fortum paret mangiasse fenocchium,
     semper et aiorum quinque vel octo capos.
Saepe cativeria tamen hac usatur et arte,
     quum tuscit retro, tuscit et ante simul,
ne quisquam valeat crepitum sentire scapatum,
     ac odor alterius pareat esse viae.
At tuscis vocem bombardae vellet habere,
     tanto croccatur stricta coreza sono.

VII

De benaco

Quam bene disposuit cunctis natura facendis,
     quam bene procedunt ordine cuncta suo!
Est laghus Italiae, qui nunc Degarda vocatur,
     quique procellosis, ut mare, balzat aquis.
Non nisi bon pisces mangiantur semper ab illo:
     sardenae, anguillae, carpio, tenca, trotae.
Sed nil palladio piscis valet absque liquore,
     nonne oleo pisces nigra padella coquit?
Ergo per intornum ripae carigantur olivis,
     datque vasos ferri Bressa propinqua sui.
Nascitur hic oleum, piscis, piscator, et ipsa
     piscibus assandis apta padella simul.