Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/306

Da Wikisource.
300 appendice

    Christofori, qui non aliorum templa subintrat
    sanctorum, testa toccaret namque solarum.
    Oh nimis immensam bonitatem summa regentis,
    qui (modo quod inops sit qui parit omne metallum)
    quaeque bagarottum delet commissa per unum.
    Non tamen id fieri credamus propter aquistum,
    sed templum pariter fabricant culpasque remittunt.
    Praeterea tantis meritis sua templa redundant,
    ut Christi mater, Virgo regina deorum
    illic dignatur miracula prodere tantum.
    Undique nunc gesiae titulantur sancta Maria,
    quae non principibus, quae non primatibus unquam
    apparet, reseratque suos dignata nitores,
    at solum quae pascit oves, quae pascolat ocas
    digna fit aetheream muliercula cernere divam1.
    Illico turba coit, rem postulat, illa recontat,
    indicat atque locum radios ubi viderat almos,
    per quos aurato solio matrona sedebat.
    Credula gens credit (malus est qui credere non vult)
    obstupet et tabulam depictam ficcat in ulmo,
    quae fuit arbor opes contingere lecta supernas.
    Ipsa tabella tribus describitur illico sanctis.
    Virgo prius mater cherubini desuper alas
    pingitur in medium parvo dans ubera Christo,
    in dextram stat fronte minax Antonius, atque
    igne suo quicumque sibi vult tollere porcam
    brusat, et inde nimis pavefacta gente timetur.
    Ad laevam Rochus giandussam monstrat apertam,
    is quoniam sanctus pecudum contagia tollit.
    De longis veniunt puerique senesque paësis,
    indiavolati, muti, tortique, vel orbi.
    Fratres, qui praesunt et habent ostendere curam
    miraclum, sudant, nam pro pietate laborant,
    vertice nudato vix se defendere tanta
    gente queunt, clamant, urtant, faciuntque, iubentque,
    incrosant ad colla stolas, cottisque bianchis
    induti offertam capiunt bis terque per horam,
    dumque illam brancant oculos ad sidera tollunt,

  1. Si poëta ironice loquatur, multa inter doctores fit disputatio.