Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/77

Da Wikisource.

liber vigesimus secundus 71

fornari gramolas, descos, misasque farinae,
concas, telaros, conocchias, guindala, naspos,
425cadregas, cassas, cophinos, lettiria, scragnas,
barrillos, secchias, gratarolas, mille novellas.
Omnes ingentem faciunt per saxa tumultum,
trentaque para sonant, dum tirant retro per umbras
schiodatas tavolas, dum stringunt ilia buttis.
430Per medios passant muti tacitique guereros.
Unde prior Cingar sbroccat de pectore risum,
postea conclamat: — Quae gens? ola, ola, quo itis?
quae vos fretta menat? nobis parlate coëllum. —
At nemo respondet ei, tutaviaque passant.
435Rident compagni factum, tamen omnia cauto
stant mirare oculo, brandos menare parati,
si qua sibi forsan tunc noia fiatur ab illis.
Falchettus loquitur: — Longa est ea tira virorum,
credo tirintanam penitus hanc esse stryonum.
440Est hodie giornus zobiae, giovedique triumphus.
Ad Demogorgontem properant, cursique madonnam.
Non tamen ulla mihi certezza; domanda, Bocale.
— Non — Boccalus ait — faciam; tu stesse, domanda.
Fortunam tentare nocet spessissime multis.
445«Quando canis dormit, noli distollere somno». —
Vix ea finierant, extremior ecce ruebat,
atque stafezabat magrazzam supra cavallam,
scilicet in dorso magni grossique botazzi,
dumque ultra passat per spadas undique nudas,
450Cingaris extremo toccavit pollice nasum,
quo facto ad totam briliam dat frena botazzo.
Res miranda statim comparuit ante vedutam;
Cingaris en se se nasus gonfiare comenzat,
ut fit quum flatu porci vesica repletur.
455Iamque fluens giusum barbozzi ad menta calabat,
iamque bighignolus lambicchi paret aguzzus,
quo stillare solet bozas spetiarus aquarum.
Obstupet hic Cingar, nescitque movere parolam;