Pagina:Foscolo - La chioma di Berenice, 1803.djvu/227

Da Wikisource.

221


Frater Conradus Dollenkopfius Ord. Praed.
Magistro Ortuino Gratio.

Salutem et devotionem humillimam cum orationibus quotidianis apud dominum nostrum Iesum Christum. Venerabilis vir, non habealis molestiam quod scribo vobis de negotiis meis, cum vos bene habetis maiora pro agendo: sed dixistis mihi olim quod deberem vobis semper scribere quomodo studerem, et non deberem cessare in studendo, sed deberem procedere, quia haberem bonum ingenium et possem cum adiutorio Dei bene proficere, si met vellem. Ergo debelis scire, quod ego pro nuc contuli me ad studìum Heydelbergense, et studeo in theologia. Sed, cum hoc, audio quotidie unam lectionem in poetria, in qua incepi proficere notabiliter de gratia Dei, et iam scio mentetenus omnes fabulas Ovidii in metamorphoseos, et scio eas exponere quadrupliciter; scilicet naturaliler, literaliter, historialiter et spiritualiter; quod non sciunt isti poetae seculares. Et nuper interrogavi unum ex illis, unde dicitur Mavors? Tunc dixit mihi unam sententiam, quae non fuit vera. Ego dixi quod Mavors dicitur quasi mares vorans, et correxi eum, et fuit confusus valde nimis. Et dixi: Quid significatur per novem musas? Tunc etiam ignoravit: et ego dixi quod novem musae significant septem choros angelorum. Tertio dixi: Unde dicitur Mercurius? Sed quando non scivit, tunc dixi ei; quod Mercurius dicitur quasi mercatorum curius, quia est Deus mercatorum et habet curam pro eis. Ita videtis quod isti poetae nunc student tantum in sua arte literaliter, et non intelligunt allegorias et expositiones spirituales, quia sunt homines carnales valde nimis; et, ut scribit Apostolus (Corinth., i, 2): Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Sed possetis dicere: Unde habetis istam subtilitalem? Respondeo dicens: quod nuper acquisivi unum librum, quem scripsit quidam magister noster de ordine nostro, et habet nomen Thomas de Walleis; et compositus est ille liber super librum metamorphoseos Ovidii, exponens omnes fabulas allegorice et spiritualiter. Et ita profundus est in theologia, quod non creditis. Certissimum est quod Spiritus Sanctus infudit huic viro talem doctrinam: quia scribit ibi concordantias inter sacram scripturam, et fabulas poetales. Sicut potestis notare ex istis, quae