Pagina:Historia della Sacra Real Maestà di Christina Alessandra Regina di Svetia.pdf/138

Da Wikisource.

sima Regina, hic coram me, & testibus, qui adsunt, clara, & distincta voce legat, & postea manu sua subscribat. E stando intorno a Sua Maestà ambedue quell’Altezze Arciducali, e’l Sig. D. Antonio Pimentel, come testimonij rogati, la Regina con voce chiara, alta, e distintissima lesse la professione, del tenore, che segue. Ego Christina firma fide credo, & profiteor omnia, & singula, quæ continentur in symbolo Fidei, quo Sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet: Credo in unum Deum Patrem omnipotentem factorem Cœli, & terræ, visibilium omnium, & invisibilium: Et in unum Dominum Iesum Christum, filium Dei unigenitum, & ex Patre natum ante omnia sæcula: Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero: Genitum non factum consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt, qui propter nos homines, & propter nostram salutem descendit de Cœlis, & incarnatus est de Spiritu Sancto, ex Maria Virgine, & homo factus est: Crucifixus etiam pro Nobis, & sub Pontio Pilato, passus, & sepultus est: Et resurrexit tertia die secundum scripturas, & ascendit in Cœlum, sedet ad dexterem Patris: & iterum venturus est cum gloria iudicare vivos, & mortuos, cuius Regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum Dominum, & vivificantem, qui ex Patre, filioque procedit: qui cum Patre, & filio simul adoratur, & conglorificatur, qui locutus est per Prophetas: & unam Sanctam Catholicam, & Apostolicam Ecclesiam: Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum: & expecto resurrectionem mortuorum, & vitam venturi sæculi, Amen. Apostolicas,