Pagina:Historia della Sacra Real Maestà di Christina Alessandra Regina di Svetia.pdf/139

Da Wikisource.

& Ecclesiasticas traditiones, reliquasque eiusdem Ecclesiæ observationes, & constitutiones firmissime admitto, & amplector. Item Sacram scripturam iuxta eum sensum, quem tenuit, & tenet Sancta Mater Ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu, & interpretatione Sacrarum Scripturarum, admitto: nec eam unquam nisi iuxta unanimem consensum Patrum accipiam, & interpretabor. Profiteor quoque septem esse vere, & proprie Sacramenta novæ legis a Iesu Christo Domino nostro instituta, atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis necessaria, scilicet Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Pœnitentiam, Extremam unctionem, Ordinem, & Matrimonium, illaque gratiam conferre, & ex his Baptismum, Confirmationem, & Ordinem sine sacrilegio reiterari non posse. Receptos quoque, & approbatos Ecclesiæ Catholicæ ritus in supradictorum Sacramentorum solemni administratione recipio, & admitto: Omnia, & singula, quæ de peccato originali, & de iustificatione in Sacrosancta Tridentina Synodo difinita, & declarata fuerunt, amplector, & recipio Profiteor pariter in Missa offerri Deo verum, proprium, & propitiatorium sacrificum pro vivis, & defunctis: atque in Sanctissimo Eucharistiæ Sacramento esse vere, realiter, & substantialiter corpus, & sanguinem, una cum anima, & divinitate Domini nostri Iesu Christi, fideique conversionem totius substantiæ panis in corpus, & totius substantiæ vini in sanguinem, quam conversionem Catholica Ecclesia transubstantiationem appellat. Fateor etiam sub altera tantum specie totum, atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi.