Pagina:Historia della Sacra Real Maestà di Christina Alessandra Regina di Svetia.pdf/140

Da Wikisource.

Constanter teneo Purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragijs iuvari: Similiter, & Sanctos una cum Christo regnantes, venerandos, atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias esse venerandas. Firmissime affero, imagines Christi, ac Deiparæ Virginis, necnon aliorum Sanctorum habendas, & retinendas esse, atque eis debitum honorem, ac venerationem impertiendam: Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum Christiano Populo maxime salutarem esse affirmo: Sanctam Catholicam, & Apostolicam Romanam Ecclesiam, omnium Ecclesiarum matrem, & magistram agnosco: Romanoque Pontifici, B. Petri Apostolorum Principis successori, ac Iesu Christi Vicario, veram obedientiam spondeo, ac iuro: Cætera item omnia a Sacris Canonibus, & Oecumenicis Concilijs, ac præcipue a Sacrosancta Tridentina Synodo tradita, definita, & declarata indubitanter recipio, atque profiteor simulque contraria, atque hæreses quascumque ab Ecclesia damnata, & reiectas, & anathematizata ego pariter damno, reijcio, & anathematizo. Hanc veram Catholicam Fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in præsenti sponte profiteor, & veraciter teneo, eamdem integram, & inviolatam usque ad extremum vitæ Spiritum constantissime Deo adiuvante, retinere, & confiteri, atque a meis subditis, vel illis, quorum cura ad me in munere meo spectabis, teneri, doceri, & prædicari, quantum in me erit curaturam, Ego eadem Christina spondeo, voveo, ac iuro: sic me Deus adiuvet, & hæc Sancta Dei Evangelia. Chri-