Pagina:Interiano - La vita et sito de Zychi, Aldo, 1502.djvu/11

Da Wikisource.

in Ortographia peccare videbatur: cætera, ut maior fides historiæ haberetur, dimisi, ut ipse composuit. Ipsum autem libellum, quoniam gratissimum tibi fore existimamus, tum ipsa historia, tum summo ipsius Georgii in te amore, ad te mittimus. Simul ut hac ad te epistola peterem, ut quæ et latina, et vulgari lingua docte, et eleganter composuisti ad me perquam diligenter castigata dares, ut excusa typis nostris edantur in manus studiosorum, quam emendatissima, et digna Sanazaro. Nam quæ impressa habentur, valde sunt depravata ab impressoribus. Vale vir doctissime suavissimeque et me fac diligas quemadmodum facere te accepi a Marco Musuro Cretensi iuvene, et latine, et græce oppidoque erudito, atque utriusque nostrum amantissimo. Venetiis, XX Octobris DII.