Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/148

Da Wikisource.

iuvenilia. 145

homo quantulaecunque1 quantitatis. 3o: ea quae a natura sunt, determinata sunt. 4o: videmus, res per attritionem, fractionem, etc. corrumpi; sed hoc non esset, nisi haberent minimum; ergo [etc.]. 5o: si non datur minimum etiam in homogeneis, sequeretur2 non dari minimum in visu; sed hoc est absurdum; ergo [etc.]. Maior patet: nimirum, si non datur minimus ignis, verbigratia, cum conservet lucem, non erit obiectum visibile minimum; ergo nec visus. Minor est Aristotelis, lib. De sensu et sensili, cap. 6; et probatur ratione: nam, quo visibile est minus, eo virtus illud percipiens debet esse maior; ergo, si non datur minimum visibile, non dabitur virtus visiva maxima; ergo augebitur in infinitum.

Secunda sententia est Averrois, in omnibus locis supra citatis ex Aristotele, et, praeterea, in 6 Phys. 32, 91, et 8 Phys. 62, et 7o Phys. 2o, 3o Caeli 9, et alibi; item Themistii3 p.o Phys. t. 36 et 37; Ianduni4 p.o Phys. q. 16; Zimarae in solutione contradictionis 29, in t. 41 2i De anima: qui omnes dicunt, res quascunque, etiam elementa, habere terminos magnitudinis et parvitatis; non tamen statuunt, utrum intrinsecos an extrinsecos.

Tertia sententia est Pauli Veneti, p.o Phys. 38, dicentis, illa quae habent terminos, habere extrinsecos, tam quo ad magnitudinem quam quo ad parvitatem; quia alias sequeretur, substantiam desinere per ultimum sui esse; quod est absurdum. Et probatur sequela5: nam, si equus maximus verberibus intumescat, toto tempore tumefactionis, quae incipit in tempore, non est amplius forma equi, ne sit equus maior maximo; et tamen erat in instanti ante tumefactionem: ergo, si habet terminum intrinsecum, desiit per ultimum sui esse. Idem probat de minimo: si minima aqua condensetur [etc.].§ 1

Quarta sententia est Scoti in 2o distinctione 2a q.e 9, Occam 2o q. 8, Pererii lib. 10 cap. 23: qui dicunt, omnia heterogenea6, ut viventia et aliqua mixta, habere terminos magnitudinis et parvitatis intrinsecos; homogenea vero, ut elementa et quaecunque mixta homogenea, neque habere maximum neque minimum ullo modo.

Dico, primo: videtur certum, quicquid alii senserint, in ordine ad Deum nullas res habere maximum et minimum: non quidem quod possit deveniri ad infinitum; de hoc enim alibi; sed solum Deus po–

  1. 1. quantulecunque
  2. 4. sequaeretur
  3. 13. Temistii
  4. 14. Iandudi
  5. 21. sequaela
  6. 28. eterogenea

  1. (1) Soggiungiamo l'etc., per ragione analoga a quella che notammo alla pag. 17, nota (2).