Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/312

Da Wikisource.

de motu. 309

nec hilum quidem, ob navis impetum, a naturali cursu deflectentem?1 3°: si medium est quod defert mobilia, unde est quod, cum quis eodem tormento iaculat globum ferreum cum quo tamen etiam feratur lignum sive stuppa aut aliquid leve, ita tamen ut grave praecedat; unde, inquam, accidit quod ferrum per longissimum spacium cietur, stuppa autem, postquam per aliquod spacium ferrum prosequuta fuerit, sistitur ac in terram decidit? Si ergo est medium quod utrumque portat, cur plumbum vel ferrum longissime portat, stuppam vero non item? An ne facilius est aeri movere gravissimum ferrum quam levissimam stuppam aut lignum? 4°: non bene sibi constare videtur Aristoteles. Nam, 3° Caeli t. 27, inquit: Si quod movetur neque grave neque leve fuerit, vi movebitur; et quod vi movetur, nullam gravitatis aut levitatis resistentiam habens, in infinitum movetur. Textu autem sequenti inquit, proiecta a medio ferri: cum igitur aër nec gravitatem habeat nec levitatem, a proiciente motus in infinitum movebitur, et semper eadem velocitate; ergo etiam in infinitum portabit proiecta, nec fatigabitur, cum semper eadem vi moveatur. Huius tamen contrarium experientia docet. 5°: intelligatur sphaera marmorea exacte rotunda et expolita, quae super axe, duobus cardinibus inhaerente, moveri possit; deinde accedat motor, qui utrasque axis extremitates extremis digitis contorqueat. Tunc certe sphaera per longum tempus girabit: et tamen nec aër a motore fuit commotus; nec potest aër in sphaeram agere, illam impellendo, cum nunquam locum mutet et, cum sit expolita, nullas habeat cavitates in quas possit aër irruere: quin aër penitus immotus circa spheram manebit; ut patet si lumen sphaerae appropinquetur, qui nec extinguetur nec movebitur.

Hae sint rationes quibus satis superque confutari credimus ineptam illam sententiam, quam, qui sibi suadere non possunt quid sit illa virtus impressa, tueri conantur. Nunc autem, ut sententiam nostram explicemus, inquiramus, primo, quid sit ista virtus motiva, quae a proiciente in proiecto imprimitur. Dicimus ergo, illam esse

8. portat cum plumbum — 20. infierente — 21. axium extremitates — 25. paenitus — 28-29. inepta illa sententia — 30. impraessa — 31. quod sit


  1. Aggiunta marginale: «Quando lignum, naturaliter descendens in aere, incidit in aquam, tunc medium non motum est a proiciente; et virtus illa motiva, quae in aere est naturalis, in aqua transit in praeternaturalem: et remanet in eodem loco, in ipso mobili, in quo erat dum naturaliter descendebat in aere».