Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/354

Da Wikisource.

de motu. 351

et gravitas aquae so demonstrata est aequalis gravitati totius solidi ef: moles autem solidi ef est maior mole aquae so: ergo corpus ef est minus grave quam aqua (duorum enim corporum aequalium in gravitate, in mole vero inaequalium, maius in mole est minus grave). Hoc autem est contra positionem; positum enim fuit solidum ef aeque grave ac aqua: quare ipsius ef nulla pars extabit extra aquam: ergo totum demergetur. Quod primo fuit ostendendum. Dico insuper, non adhuc, in aqua totum existens, deorsum ferri. Cum enim aeque grave sit ac aqua, dicere illud in aquam descendere idem esset ac si diceremus, aquam in aqua sub aquam descendere, et rursus aquam, quae super primam ascendit, deorsum iterum descendere, et sic aquam in infinitum procedere in alternatim descendendo et ascendendo; quod inconveniens esset.

Postquam itaque inspeximus, corpora medio, per quod ferri deberent, aeque gravia non descendere, sequitur ut ostendamus, ea quae minus gravia sunt, nullo similiter posse modo deorsum moveri: et erit iam prima pars nostrae propositionis demonstrata; scilicet, impossibile esse quicquam deorsum ferri, quod medium, per quod ferri debet, in gravitate non excedat.




Corpora quaecunque medio aliquo fuerint minus gravia, in eo demissa, non solum non feruntur deorsum, verum etiam non demergi possunt tota.


Sit itaque primus aquae status, antequam corpus in eam demittatur, secundum superficiem ef; corpus autem aliquod a, minus grave quam aqua, in aquam demissum, si fieri potest, demergatur totum, et aqua attollatur usque ad superficiem cd. Quia itaque corpus a, sua premens gravitate, potuit aquam cf sursum attollere, non erit solidum a minus grave aqua cf (positum enim est, minus gravia non posse graviora attollere): sed moles a aequatur moli cf: sunt itaque duo corpora, a et cf et gravitas ipsius a non est minor gravitate ipsius cf, moles autem a moli cf aequatur: ergo corpus a non

4. inaequalius — 5. conctra — 14. ispeximus — 15. ostendemus — 16. deosum — 23. primum — 31. moles etiam a aequat moli