Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/200

Da Wikisource.

contra peregrinationem etc. 199

putat esse corporum caelestium soliditatem, idemque existimat sidera perinde ac volucres in aëre insita a Deo propensione moveri: sed esset ab re de re praesenti in praesentia disputare. Addit etiam aliam illationem Martinus, cum ait: «et sic per consequens oporteret undecim planetarum calculo elaboratas ephemerides Mathematicos condere». Audaciae ignoscas oportet, Galilaee, hominis in rebus, non dixerim caelestibus, sed terrestribus, imperitissimi; quod appositum ne quis credat temere Martini nomini praefigi, noverint omnes eum apud Maginum, non multo ante didicisse, quomodo apte caeli figura ab astrologis describatur, nec mihi constat, an illam satis commode unquam hactenus delinearit; et tamen, quae est illius audacia, profitebatur sese, quod peritorum est, de integro anno mathematice praedicturum. Et ne videretur maiora pollicitus, quam praestare posset, in huiusmodi praedictione conglutinanda pro virili elaborabat, dum figuram caelestem delineare discebat. Sed cui non profuit, primum apud Keplerum Caesareum Mathematicum, deinde apud Maginum vixisse, mirum non est illum tam petulanter scripsisse: cum ad disciplinas Mathematicas ineptissimum ingenium sortitus sit, id ex eo liqueat, quod si aliquam haberet cognitionem Astrologiae, haec nunquam litteris, et praelo consignasset. Nam et si perfecte revolutiones ac motus a nobis horum planetarum cognoscerentur, tanti tamen non esset, ut in ephemerides referentur; quia cum vix a Iove paullulum concedant, eaque sint parvitate, ut non, nisi benefitio conspicilii artificiosi, cerni possint, maiora, quam sint, repraesentantis obiecta, sequitur eorum effectus in haec inferiora ita mutilos et infirmos esse, ut nulla digni sint observatione, et forsan pro varia eorum habitudine effectus Iovis aliquo pacto immutare possunt, non ita tamen, ut haec immutatio a nobis unquam facile depraehendatur. Nunc autem satius est probare, an sint hi planetae; nam si id oculis perspectum fiat, quaelibet alia ratio, quae contra sensum minime hallucinantem obstrepat, audienda non est.

Addit tamen Martinus: «si has undecim planetarum calculo elaboratas Ephemerides haberemus, falsum esset quidquid Ptolemaeus de septem planetis dixit; quia omnia septem planetarum axiomata reformatione indigerent, corrueret, Cardane, tota tua de septem planetis scriptura». Sed quomodo infert hic doctrinam Ptolemaei, Cardani aliorumque Mathematicorum de septem planetis esse falsam, licet inventi sint hi quatuor circa Iovem circulatores? Oportebit ne singulis planetis aliquam peculiarem domum seu exaltationem attribuere, cum Iovi ita sint affixi, ut ab eo non nisi paucorum minutorum spatio, secedere possint? Cur, quaeso, falsa Ptolemaei et aliorum astrologorum doctrina qua Astrologiae principia explicantur, et fundamenta iaciuntur, si illam tot saecula totiesque repetitae observationes constantissime confirmarunt? Sed ut incommodum est cum iis, qui prima alicuius disciplinae elementa nondum didicerunt disputare, ita temerarius habendus est ille, qui, ut dicitur, falcem mittit in alienam messem. Sed, his in praesentia praetermissis, nunc perquirendum est, an hi quatuor planetae circa Iovem re-