Pagina:Leopardi - Puerili e abbozzi vari, Laterza, 1924.djvu/31

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search


VERSI E PROSE LATINE (1810) i IN NAT IVI TAT E IESU Pastores tenerum dicite pupulum; agrestes citharae, rusticae arundines Iesum, davidicurn germen amabile, laudent ac celebrent; agmina coelica, dum nox nigra silens obtegit aethera horrens iam tenebris, sidereas domus linquendo quatiunt summa per aera alas pennigeras, tectoque paupere sistunt, quo trepidans aspero frigore infans Numen iacet: splendido lumine nox fulgens placidis migrat agrestibus. Frondes arboribus florido pabulo nascuntur subito gramina densia; iam coelo fugiunt nubila túrbida ac flammis rutilant fulgida sidera. , Haud segnis puerum concine coelicum, pastoruin manus, ac umbriferum nemus cantu nunc resonet blandoque carmine