Pagina:Leopardi - Puerili e abbozzi vari, Laterza, 1924.djvu/34

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search


28 I. PUERILI Tyrannis quid sit adspicite, quaeso. Non crudelitas barbara, non sanguinis execranda cupiditas, quae omnia terrori afficiunt orrorique. Nunc sic creditur; non ita apud transactos Quirites. Tyrannis summa potestas significai, summum imperium, summa dominatio. Quid horum in Caesare non invenitur? I lie defensorem reipublicae Pompeium magnum propugnavit et vicit; ille Cato- nein Scipionemque consulem bello superávit africano; ille Pom¬ peii magni filium atque unicum tum Romae defensorem hyspa- nico proelio devicit: quid ultra quaeritur? Quam causam ipse habebat ad Romae propugnandas supremas auctoritates? Histo- riae percurrantur, aspiciantur codices, observentur memoriae commentariique Caesaris ipsius, nulla invenietur causa quae Caesarem cogeret ad oppugnandas reipublicae summas potesta- tes. Petietur mihi forsan ad invicem quam caussam haberent ii qui adversus Caesarem bellum fecerunt. Prompta est evidens- que responsio. Is qui contra aliquam civitatem arma confert, is qui spernit iussa reipublicae, urbemque minatur an oppu- gnari non potest a reipublicae defensoribus? Quis hoc neget? Si aliquis haec omnia non credat in Caesare fuisse, ipsa de- currat sua annalia, Rubiconisque transitum contra Romae iussum ibi cernet, omniaque quae dixi ab ipso Caesare com- probata videbit. Vicit ergo Caesar, Romamque redivit. Cur libertatem abstu- lit populo romano? Si contra Pompeium, natum, Scipionemque iusta caussa ineritoque pugnavit, quare suprema potitus est auctoritate? quare perpetuam sumpsit dictaturam? Si ipse iam Italiae pacem attulerat, an hac oportebat? Sed mihi obiicietur forsan eius non crudelis sed mitis gubernatio; mihi mentio fiat senatus edictorum quae illi dictaturam donabant. Primae obiec- tioni ita respondeo. Cum nullam caussam Caesar habuerit ad imperium possidendum, non odiosus solum sed execrandus horribilisque fuisset si crudelitatem amasset. An laudem meruit Caesar quia hoc non fecit quod facere non debebat? Quam po- testatem ille habuit ad crudelitatem exercendam? Laudandus is non est qui malum non fecit, sed qui bene operatus est; bo- num Caesar non fecit, ut iam ostendi; quam igitur laudem in