Vai al contenuto

Pagina:Memorie storiche civili, ed ecclesiastiche della città, e diocesi di Larino.djvu/496

Da Wikisource.

LIB IV. CAP. V. 395

aliisque arbitrio et c. alias videndum die immediate sequenti procedi ad declarationem dictarum poenarum, ipso ulterius non monito, neque citato.

Hac autem judiciaria monitione recepta aut humans praedictus Abbas multipliciter ea in re contra mentem S. Congregationis Larinensem Curiam peccasse, sive quia Provicarius Generalis, qui ad controversam Erectionem devenit absque peculiari Praesulis sui delegationis, de qua neque docuit, neque ullam in suo decreto mentionem fecit, ordinaria tantum facultate utens nulliter processerit, sive quia simplex tantum Institutio, vel exercitatio curae in Eeclesia S. Agatha foret decernenda, minime vero Ecclesiam ipsam Abbatialem liceret in Parochialem erigere, sive demum quia gravandus non esset Abbas propriis sumptibus ea comparare, quae ad Sacramentorum administrationem sunt necessaria, curavit statim media solemnì protestatione defectus istos incusante coram eodem Tro-Vicario exhibita ad ipsius notitiam de ferri, quod ab omnibus ejus decretis ad S. Congregationem, Sanstamque Sedem provocabat.

Verumtamen, quum ejusmodi protestatione, et appellatione non attenta, qua post alteram Provicarii monitionem fuit nomine Abbatis denuo repetita, placuerit eidem Pro-Vicario suspensum a Divinis declarare P. V. Abbatem, subindeque etiam publicam Cedularum affixionem decer nere, nova inde obortae sunt controversiae, ad quarum definitionem quinque mox describenda dubia oportet hodie disceptare.

I. An Erectio Ecclesia S. Agatha in Vicarium, et Parocbiam perpetuam facta sub die 5.Julii in executionem Resolutionis S. Congregationis sustineatur in casu et c. et quaterus negative.

II. An, et quomodo ad illam sit deveniendum in casu et c.

III. An P. Abbas S. Maria Tremitarum teneatur subministrare Vicario Curato deputando Suppellctilia, et alla necessaria pro exercitio Cura.

IV. An, a quo, et in qua summa sit subministranda Congrua eidem Vicario in casu et c.

V. - An Cedulones suspensionis a Divinis relaxati per Pro-Vicarium Generalem Larinensem sub die 22. Augusti, et publicè affixi contra R. P. Vice-Abbatem Tremitarum sustineatur in casu et c.

Die 15. Aprilis 1741. Sacra Congregatio Eminentissimorum S. R. E. Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum ad primum respondit negative. Ad secundum censuit, deveniendum esse ad Erectionem juxta modum praescribendum ab Eminentissimo Praefecto; modus autem est, qued Vicaria Curata erigatur in Ecclesla S. Agatha, quodque ibidem pro custodia Sanctissimi Sacramenti, aliisque functionibus Parochialibus ad usum Vicarii Curati designetur Altari Abbati benevisum . Ad tertium affirmative respondit. Ad quartum subministrandam esse a Monasterio annuam fummam ducatorum sexaginta. Ad qunitum negative.

A. C. Gentili Praefectus.

Loco ✠ Sigilli.

C. A Archiepiscopus Philippensis Secretarius.

Gratis etiam quoad Scripturam.