Pagina:Memorie storiche del Santuario di Castelleone.djvu/78

Da Wikisource.
70

PAULUS III. EPISCOPUS SERVUS
SERVORUM DEI


Dilectis hominibus universitatis, et incolis Castrileonis Cremonensis Dioecesis, salutem, obedientiam, et benedictionem.


Ex parte vestra fuit propositum coram nobis, quod cum vos, extra Castrum Castrileonis, Cremonensis Dioecesis, in loco fere per unum milliare ab illo distante, Ecclesia sub invocazione B. M. della Misericordia ob insignia miracula, quae Dominus noster Jesus Christus, ejusdem Virginis Mariae Matris suae intercessione, quotidie operari dignatur, ex bonis vobis a Deo collatis construi, et aedificari feceritis, ac pro illius custodia nec non Missis, et aliis divinis Officiis celebrandis unum Praesbiterum ad natum vestrum amovibilem deputaveritis, et ad illam quam plurimi ex diversis partibus devotionis, et reddendorum votorum causa affluant, si Praesbiterum per vos in dicta Ecclesia pro tempore de-