Pagina:Memorie storiche della città e del territorio di Trento - parte prima.djvu/17

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
6 memorie storiche della città

gente, quanta bastasse a coltivare il paese, ma non avesse più forze per ribellare e muover l’armi.

Parlarono di questa guerra T. Livio, Strabone lib. 4., Vellejo Patercolo nel lib. II., e Lucio Floro lib. 4. cap. 12., ma il racconto più esatto è quello, che ne fa Dione nel lib. 54. della storia romana. Il passo è il seguente: Eo tempore (Anno ab U. C. 738.) a Druso et Tiberio hæ res sunt gestæ. Rhæti inter Noricum, et Galliam ad Alpes Italiæ finitimas, quas Tridentinas nominant, sedes suas habent. Hi vicinam Galliam frequenter populati erant: etiam ex Italiæ finibus prædas egerunt, Romanosque et eorum socios iter per ipsorum terras facientes infestaverant. Id quidem consuetudine jam receptum erat, ut in eos, qui nullo ipsis essent fædere juncti, ita statuerent. Sed præter eos omnes masculos, quos comprehendissent, etiam in utero adhuc matrum (id enim quibusdam divinationibus investigabant) morantes necabant. Ea propter Augustus principio Drusum contra eos cum exercitu misit, isque Rhætos apud Alpes Tridentinas obviam sibi factos prælio congressus haud magno certamine fudit, ejusque victoriæ ergo prætorios honores adeptus est. Deinde cum ab Italia rejecti Rhæti nihilominus Galliam urgerent, Tiberium quoque contra eos misit. Proinde Drusus ac Tiberius simul multis locis in Rhætiam irrumpentes Legatorum opera, ac