Pagina:Mercantini - Garibaldini Hymni Paraphrasis, Prato, Martini, 1916.djvu/9

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

Conticeant linguae, manibus sint arma parata,
Infestos unum vultus vertamus in hostem:
Et si fata sinent, animus si erit omnibus idem,
Trans montes citior fuga maturabitur illi.

Sat de barbarie non est duxisse triumphum;
Undique sunt italo arcendi isti limine fures.
Italia est septem scissis e gentibus una,

Et centum insignes urbes urbs unica fiunt.
Excede Italia! Te jam hinc exire necesse est.

Excede italicis, excede e finibus, hostis!


(Serius addita).

Barbara turba minax rursus si ascenderit Alpes,
Rursus ad arma viros Italus Mars mille ciebit;
Concurretque Ducis jussu victura juventus
Proelia, quae vindex vicit memoranda sub Aetna.

Iamque, rubris sagulis clara praeeunte cohorte,
Regia tum classis tum regia castra moventur;

Quamque viam fatis aperit fortissimus Heros,

Hanc sublimis equo ingreditur Victorius acer.
Excede Italia! Te jam hinc exire necesse est.

Excede italicis, excede e finibus, hostis!

Indigno everso fastu regnoque superbo,
Excipit Italiae regem tandem arx Capitoli;
Sedibus et justis reginam Tybridis auctam
Sequana cum memori plausu Tamesisque salutat.

Finibus ipsa sui regni contenta quiescit,
Nec quemquam laedit solis adversa tyrannis;

Nam quamvis gentem mens dira tyrannide vexet

Strenua defendet pubes terragne mariqne.
Excede Italia! Te jam hinc exire necesse est.

Excede italicis, excede e finibus, hostis.

A. Titus Persius


— 7 —