Pagina:Mirandola - Descrizione dell'isola della Mirandola.pdf/10

Da Wikisource.
10

Aenea terrifico quos jactat machina bombo
Illis dum partem radit hyperboream.
Quod vero in zephyrum spectat latus, ipsa tuetur
Insula, prætento cominus aggerulo;
Quodque etiam adversæ turris molimine tuta est,
Arcet enim hinc hostes ferrivomus strepitus.
Nec non parva subest triquetræ vicina figuræ
Occidui lateris Insula præsidium.
At qua trux spirat nabatheo a litore ventus
Et qua cum nebulis auster adest madidis,
Arx urbem inspectans atque hinc inde sagittas
Telaque commiscens, munit utrumque latus.
Surgit in æthereas nubes crassissima turris,
Et quæ intra, et quæ extra, prospicit auxilio.11
Sic arce atque urbe est fulta, et sic ipsa vicissim
Atque huic, atque illi est Insula præsidio.
Verum hæ sunt artes cum bellica munera fervent,
Cum tuba pugnaces excit ad arma viros.
At cum se pexos olea redimita capillos,
Pax offert niveo laeta per arva pede;
Tum sunt quæ blando recreent præcordia visu:
Longus ager, multis consitus arboribus.
Porticus et varios porrecta sedilia in usus
Et subjecta oculis optima quæque tuis.
Hic vites, tenero reptantes palmite, sese
Audent in quernis tollere fornicibus.
Inde aliæ vites, curva in convalle propinquis
Alludunt herbis, porticibusque simul.
Has prope subvirides porrecto in margine lymphæ
Stirpes, quas latio dicitur ausa Cydon
Mittere post pharetram,
et dictamni nobile gramen,
Umbrosa hic mixta est molle virens corylus.