Pagina:Mirandola - Descrizione dell'isola della Mirandola.pdf/7

Da Wikisource.

7


JOANNIS FRANCISCI PICI

MIRANDULANAE INSULAE SUAE DESCRIPTIO


Io. Franciscus Filio suo S.1.

Superioribus diebus dum æger jacerem, ducentos circiter elegos, ne nihil agerem, cecini. Nam res, cui describendæ vacabamus, tenuis plurimum et exilis, heroici versus majestatem refugiebat. Insulam et ad Mirandulanæ arcis, oppidique præsidium constitueram, nec modica impensa; et ad curarum levamen herbis arboribusque conseveram2, extruxeramque in ea porticus et sedilia. Quibus rebus, cum per ægritudinem mihi uti non liceret, animum appuli ad eas mihi per carmen suis imaginibus præsentandas, subindeque etiam causas condendæ illius et utendæ, quoad vires tulerunt, expressi versibus. Hos ad te mitto, quibus facilius ad insulam visendam attraharis, cum sim tot jam sponsionibus deceptus a te, cui non mediocriter metuo, quod multis, contingat, quod dum minutos pisciculos jam captos in litore fastidiunt, ut cetarii generis pisces consectentur, sese fluctibus in suam perniciem committunt. Aestate proxima nihil hymnorum, nihil omnino cudi carminum. In resolvendis ecclesiasticæ potestatis quæstionibus universis per duo et quadraginta theoremata immersus adeo ut paulo minus mei ipsius oblitus fuerim3; propterea ne mirere si novos hymnos, ut soleo, tabellariis ad te non dedi.4 Vale.