Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/245

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

223

taxat, scientia et authoritate praefatis derogamus, et derogatum esse volumus, cujus quidem benignae confirmationis, approbations et ratificationis fructum, ut idem Marcus Antonius Spinula re ipsa sentiat, simul etiam una confirmavimus, approbavimus et ratificavimus adeoque per praesentes iisdem scientia et authoritate confirmamus, approbamus, ratificamus et innovamus, ac quatenus opus est, de novo concedimus, pro ipso Marco Antonio et ejus haeredibus et successoribus legitimis infrascriptis, omnia et singula privilegia et litteras, concessiones, gratias, confirmationes et Investituras antedictis ejus patri et patruis, aliisque progenitoribus ac Divis praedecessoribus nostris Romanorum Imperatoribus ac Regibus super praefato Castro et loco Tassaroli concessas et concessa, quemadmodum dicti frater Augustinus, Carolus et Bartholomeus Spinula pater et patrui ipsius Marci Antoni, ea hucusque tenuerunt et possederunt, et prout ad quemque eorum spectabant, ipsumque Marcum Antonium de praenarrato Castro, loco, feudo et Baronia Tassaroli, et praefatis portionibus locorum Burgi et Busallae, cum territoriis ac Juribus et pertinentibus antedictis, ac solitis pedagiis, nec non cum omnibus et singulis Juribus, confinibus, nemoribus, sylvis, pascuis, glandariis, herbariis, pratis, campis, montibus, saltibus, aquis aquarumque decursibus, salinis et omnibus metallorum generibus, atque aliis Juribus universis, fructibus, censibus, redditibus, venationibus, piscationibus, molendinis, battenderiis, vasallis, colonis et Inquilinis utriusque sexus et cujuscumque septae, cum debito et solito Jure vasallagii et subjectionis, ac praemissorum omnium pleno dominio et integro statu, mero et misto Imperio, et omnimoda Jurisdictione Civili et Criminali, alta et bassa, cum plenissima et omnimoda gladii potestate, et animadvertendi in homines facinorosos, tam poenis pecuniariis quam corporis afflictivis, usque ad mortem naturalem inclusive, cum omnibus ac singulis dicti meri et misti Imperii, dictaeque Jurisdictionis Juribus, fructibus, emolumentis, poenarumque compendiis, cum amplissima fori remissione, ac etiam delegandi potestate, caeterisque Jurisdictionibus, gratiis, prae-