Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/100

Da Wikisource.
86

DOCUMENTO XXI.

Testamentum Illustrissimi Principis Andreae Doria 1558. 20 Augusti per Johannem Jacobum Cibo Peyranum Not. — (Estratto dal Regio Archivio dei Notai (di Genova) 1.

In nomine Domini. Amen.

Illustrissimus et Excellentissimus D. D. Andreas Doria Amelfi Princeps, et in mari mediterraneo Cesareae Catoliceaeque Majestatis Praefectus Generalis, ac sacri aurei velleris miles etc. Sanus Dei gratia mente, loquela, corpore, visu, et intellectu, et in sua bona ac sana existens memoria, cupiens, quandiu corporis vires suppetunt mentemque ratio regit, de se bonisque suis disponere et ordinare cum languor ipse saepe adeo rationem obnubilet, ut nedum fortunarum suarum, verum etiam et sui ipsius ipsa languoris vehementia mortales obliri cogat, inevitabileque conditionis humanae debitum pervenire quod adeo certum est, ut ipso nihil certius cum tamen illius hora incertissima sit, ideo per praesens suum nuncupativum testamentum sine scriptis de se bonisque suis disposuit et ordinavit ut infra.

In primis namque, quando eum mori contigerit animam suam commendavit Altissimo Creatori Patri Filio et Spiritui Sancto totique coelesti curiae.

Cadaver vero suum sepeliri jussit et mandavit in Ecclesia Sancti Matthaei Januae in sepulchro mandato suae Ex.tiae constructo et aedificato in dicta Ecclesia. Et quia pompa funeris, et impensa potius ad solamen viventium, quam ad salutem animarum defunctorum pertinet, ideo voluit, iussit, et mandavit ipse Illustrissimus Testator eius cadaver absque aliqua pompa vel funerali impensa efferri, sed ipsum tantummodo quatuor presbiteris Sancti Matthaei Capellanis ipsius Ill.mi et Ex.mi Testatoris mercedem habentibus ex locis em-

  1. Vedi Sigonii, opera vol. III, pag. 1260.