Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/104

Da Wikisource.
90

Placidiae et seu Mag.co Nicolao Spinulae viro dictae D. Placidiae legavit et legat summam scutorum quindecim millium pro dotibus et patrimonio dictae D. Placidiae quae sint perinde, ac si a patre dictae D. Placidiae fuissent dotes ipsae promissae et constitutae.

Item legavit, quod fiat solatio eius Creditoribus de eo quod vere et juste omnibus et singulis debetur, et si erit controversia, an aliquis aliquid iniuste petat, praephatus Magnificus Dominus Adam Centurionus et praephatus Magnificus Dominus Nicolaus Spinula debeant videre, an sit juste debitum, vel ne, et secundum eorum iudicium fiat solutio.

Item gravat eius haeredem, ut solvat praephato Magnifico D. Nicolao Spinulae totum creditum ipsius Magnifici Domini Nicolai respectu exbursationis factae et faciendae per ipsum tam occasione triremium quam pro ipso Ill.mo et Exc.mo D. Testatore cum omni interesse, de quo credito et interesse stari voluit libris ipsius Magnifici D. Nicolai.

Item declarat habuisse scuta mille a q. Magnifico D. Christophoro Pallavicino, sed quia ipse Ill.mus D. Testator alias commisit curam cuiusdam galeoni dicto Mag.co D. Cristophoro, cum quo factae fuerunt predae de quibus ipse Ill.mus D. Testator habere debebat tertiam partem; ideo dicit quod cum ipse numquam habuerit suam portionem, quod facto calculo, et computo erit potius creditor, quam in aliquo debitor haeredum dicti quondam magnifici D. Christophori.

Item dicit et declarat quod intellexit qualiter haeredes quondam Magnifici D. Erasmi Doria protendunt se creditores ipsius Ill.mi D. Testatoris. Ideo dicit et declarat quod dictus Mag.s D. Erasmus habuit tot perlas ab ipso Ill.mo D. Testatore pro scutis noningentis usque in mille ducentum, ut eas venderet; sed ipse de illis disposuit ut sibi placuit, ac etiam exegit dictus D. Erasmus tam in Francia quam in Hispanijs stipendia seu pagas ipsius Ill.mi Testatoris, unde factis computis et calculis erunt haeredes ipsius Magnifici D. Erasmi potius debitores quam creditores suae Excellentiae de magna pecuniarum summa.