Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/105

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

91

Item dicit et declarat sicut ipse mutuo habuit scuta mille a Magnifico Domino Capitaneo Vesconte Cigala.

Item legavit D. Coelestino Doria, Magistro Nicolao.... et D. Antonio.... antiquis servitoribus suae Excellentiae libras mille januinorum et ita gravat dictum Ill.mum D. Paganum, ad quem feudum iurisdictionis Lodani spectat, ut singulo anno solvat ipsis Domino Coelestino, Nicolao, et Antonio dictos libras mille. Videlicet unicuique ipsorum tertiam partem in eorum vita.

Item quia ut ipse Ill.mus Testator asseruit habet quoddam computum currens cum nobilibus Francisco Lomellino, et fratribus ideo voluit omnia revideri per dictos M. D. Adam Centurionum et Nicolaum Spinulam q. M.i D. Lucae, et quidquid per ipsos iudicatum fuerit deberi dictis fratribus id ipsis fratribus, solvatur.

Reliquorum vero omnium et singulorum bonorum mobilium, et immobilium, jurium, rationum, et actionum ipsius Illustrissimi Testatoris, et seu ad ipsum quomodolibet spectantium, et pertinentium nunc et in futurum, et etiam eorum quae spectarent ad haeredem per suam Excellentiam nominandum, haeredem suum universalem instituit et esse voluit ac ore proprio nominavit dictum Ill.mum D. Johannem Andream. Cui quandocumque sino filijs legitimis decedenti substituit dictum Ill.mum D. Paganum eius fratrem. Et quia cognoscit dictum Ill.mum D. Johannem Andream jam virtutibus et prudentia virili praeditum, et ornatum, ita ut alieno regimine non indigeat cum sit iam ipse aptus et idoneus alios regere et gubernare ideo non vult quod sit sub cura alicuius curatoris. Et quia praephatus M. D. Adam Centurionus avus maternus dicti Ill.mi D. Jo: Andreae multis est negotiis impeditus, et occupatus, et habet filium, et ex filio nepotes quibus aequum est ipsum consulere; ideo ne ipsum M. D. Adam aliis curis oneret, hortatur tamen dictum Ill.mum D. Jo: Andream ut in his quae consideranda et consulenda, ipsi videbuntur, debeat consulere dictum M. D. Nicolaum Spinulam maritum dictae D. Placidiae quem scit, et experientia cognovit sincere et perfecte diligere et summopere peramare ipsum Illustrissimum D. Johannem Andream.