Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/106

Da Wikisource.
92


Fideicommissarios autem et executores praesentis sui testamenti et contentorum in eo constituit et esse voluit Ill.mum D. Marcum Antonium Doria, Electum Principem Melfitensem, dictos Magnificos D. Adam Centurionum et Nicolaum Spinulam cum omnimoda potestate et baylia exequendi et executioni mandandi omnia et singula in praesenti testamento contenta, et cum tota illa potestate, et baylia quae huiusmodi fideicommissarijs, et executoribus tam de jure quam ex forma Statutorum Januae dari, tribui, et concedi potest. Tutores autem, et pro tempore curatores dicti M. D. Pagani constituit et esse voluit dictos Ill.mum D. Marcum Antonium ac dictum Ill.mum D. Johannem Andream, ac dictos M. D. Adam Centurionum et Nicolaum Spinulam cum tota illa potestate et baylia quae huiusmodi tutoribus, et pro tempore curatoribus, tam de jure, quam ex forma Statutorum Januae dari, tribui, et concedi potest, ita tamen quod tres ex eis omnia facere possint, reliqui absentia seu defectu in aliquo non obstante.

Et hoc est etc..

Cassans etc.

De quibus omnibus etc.

Per me Johannem Jacobum Cibo Peyranum Notarium etc.

Actum extra muros Januae in villa Fassoli in palatio praephati Ill.mi Testatoris videlicet in una ex cameris inferioribus, anno Dominicae Nativitatis Millesimo quingentesimo quinquagesimo octavo, inditione decima quinta secundum Januae cursum die sabbati vigesima augusti in vesperis. Praesentibus Jeronimo Cibo Peyrano, Francho Bado de Finario, Augustino Cibo Peyrano, ac Paulo Baptista Mochonexij Notariis publicis Januensibus, nec non et Sebastiano Cibo Peyrano q. Baptistae Januense testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.

Testatum, et receptum per me Johannem Jacobum Cibo Peyranum notarium publicum Januensem.