Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/108

Da Wikisource.
94

Ill.mum comitem Philippum Doria si viveret, si vero non viveret filios masculos legitimos et naturales, ac de legitimo matrimonio natos ipsius Ill.mi D. Philippini.

Ipso vero Ill.mo D. Philippino sine masculis legitimis, ut supra dictum est decedente, vel deficiente quandocumque eius linea masculina legitima et naturali ordinavit ipse Ill.mus Codicillans quod in dicta domo cum suis juribus et pertinentiis succedant et ad dictam domum admittantur filiae feminae legitimae et naturales ipsorum Ill.mi D. Jo: Andreae et Pagani vel alterius ipsorum, quae cum aliquo de familia Doria ex veteribus et non ascriptis in dictam familiam matrimonium contraxerit, et successive descendentes masculi dictae talis filiae seu filiarum, quae contraxerint ut supra, et quatenus omnes extra familiam Doria se nuberent vel etiam nuptae in dicta familia ut supra deficeret earum linea masculina legitima ut supra, voluit, et ordinavit, ipse Ill.mus Codicillans dictam domum pervenire debere in familiam Nobilium de Auria, quae familia et seu illi quatuor, qui annuatim deputantur per dictam familiam debeant dictam domum locare et pensiones annuatim erogare in rebus necessariis pro usu, commodo, et utilitate Ecclesiae Sancti Matthaei Januae, prohibens in quocumque casu, et quocumque tempore, alienationem ac permutationem ipsius domus, etiam si praetium seu processus ipsius domus succedere deberet in locum dictae domus sub vinculis praedictis.

In reliquis dictum suum testamentum, et contenta in eo affirmavit in omnibus et per omnia, pro ut in eo continetur. De quibus omnibus etc. Per me dictum Jo: Jac: Cibo Notarium.

Actum extra muros Januae in villa Fassoli, in palatio praephati Ill.mi principis videlicet in una ex dictis cameris inferioribus anno Dominicae Nativitatis Millesimo quingentesimo quinquagesimo nono, indictione prima, secundum Januae cursum die Mercurij octava februarij in hora ave mariae de sero vel circa, accensis ibi quinque luminibus praesentibus Sp: Ju: utr: Doct: D. David de Promontorio et Jeanne Bapta Pensa Ju: utr: Doct: Baptista Deponte draperio q.