Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/109

Da Wikisource.

95

Augustino Cibo, et Paulo Baptista Mochonexi Notarijs ac Baptista Zenogio filio Matthei Januen. testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.

Receptum et publicatum per me Jo: Jac: Cibo Not.m

II.


In nomine Domini. Amen.

Cum varia mutabilisque sit voluntas hominis usque ad mortem; idcirco praephatus Ill.mus et Exc.mus D. Andreas Doria Amelfi princeps etc. Sanus Dei gratia mente loquela visu et intellectu et in sua bona, ac sana existens memoria, licet nunc aliquantulum adversa valetudine corporea gravetur, sciens se condidisse suprascriptum suum testamentum, et codicillos receptum, et receptos per me notarium infrascriptum annis et diebus in eis respective contentis, et de quibus et contentis in eis respective fatetur habuisse et habere plenam noticiam certamque scientiam, et volens codicillari ac aliqua immutare et revocare ideo, revocando in primis et annullando dictum suprascriptum Codicillum per suam Excellentiam factum, ut supra et omnia in eo contenta codicillando ordinavit voluit et disposuit in omnibus ut infra.

Videlicet quod Ill.mus Comes D. Philippinus De Auria quondam alterius Ill.mi Philippini habeat usum et gauditam domus ipsius Ill.mi Codicillantis sitae Genuae in contrata sive platea nobilium De Auria suae Excellentiae ab Exc.ma Republica Genuense donatae et hoc scilicet per annos duodecim proxime venturos incipiendos post finitum tempus ipsi Ill.mo D. Philippino jam annis praeteritis concessum per suam Excellentiam ad fruendum et utendum dicta domo et hoc absque aliqua pensione solvenda per ipsum Ill.mum D. Philippinum, quibus annis duodecim finitis ipsa domus revertatur et ex nunc ipse Illustrissimus Codicillans ipsam reverti voluit ad dictos Ill.os D. Joannem Andream, et Paganum Doria filios praephati Ill.mi